Pars 19

“Video enim, inquit, quoniam et ipse Jesus supercoelestium essentiarum in superessentialis essentia ad id, quod secundum nos est, immutabiliter veniens, non resilit a se ordinata et assumpta humana ordinatione.”

Ipse, inquit, Jesus, qui secundum divinitatem suam, qua universa subsistunt supercoelestium quoque essentiarum, id est angelicorum spirituum, qui non solum terrena puritate, sed et coelestia quoque subtilitate transcendunt, essentia est; nec solum essentia, quia in eo subsistunt; sed superessentialis essentia, quia ad ejus aequalitatem non pertingunt. Ipse Jesus cujus ineffabilis majestas et divinitatis potentia ipsos quoque angelos et portat per gratiam, et transcendit per naturam, veniens ad id quod secundum nos est, hoc est, ad susceptionem carnis, quae nostrae naturae erat, et nobis similis erat; et immutabiliter veniens, hoc est, sine diminutione, vel mutatione suae divinitatis, non resilit ab humana ordinatione, hoc est, ab ordinatione sive lege humanitati debita. Ordinatione, dico, primum ab eo ordinata, quando prius hominem instruxit: postea ab eo assumpta quando humanitatis formam et naturam suscepit. Si autem humanam naturam assumpsisset, et humanam conditionem respueret, ab humana ordinatione resiliret. Quasi enim resilire illi esset, id, quod per naturam assumpserat, per conditionem nolle tolerare. Nunc autem veniens ad humanam naturam per assumptionem carnis, ab humana ordinatione non resilit per custodiam humilitatis.

“Sed obediens subditur dispositionibus Dei Patris per angelos,”

circa ejus humanitatem administratis:

“et per medios ipsos”

angelos, id est mediantibus ipsis angelis

“annuntiatur Joseph,”

utpote paedagogo infantiae ejus,

“recessio”

ipsius

“filii”

Dei

“ad Aegyptum”

a Patre Deo disposita,

“et iterum ad Judaeam ex Aegypto traductio,”

sive reductio.

“Sed et ipsum, inquit, videmus per angelos sub paternis legislationibus ordinatum.”

Ipsum videmus ordinatum per angelos, hoc est, dispositum,

“sub paternis legislationibus,”

id est sub mandatis legalibus, quae mandata ii, quos secundum carnem patres habuit et antecessores, acceperant observanda. Sub his itaque mandatis legalibus ordinatus est per angelos, quando secundum legis paternae praecepta et circumcisus est die octava, et quadragesima die in templo cum muneribus, et hostiis praesentatus, legem per angelos datam observans Dominus angelorum.