|
Sequitur:
|
“Insto enim dicere, ut scienti nostris sacerdotalibus traditionibus
expressa, et de angelo ipsum Jesum confortante.”
|
|
Parum est, inquit, quod dico, quod Jesus in humanitate ab angelis sub
paternis legibus ordinatus est: qui in eadem humanitate ab angelo
passioni propinquans etiam est confortatus. Insto dicere, quod fortasse
si prius dictum non esset, credibile omnino non esset. Insto dicere et
de angelo ipsum Jesum confortante. Insto dicere, quod et ipse ego sine
admiratione proferre non possum, quod credo certe, et studeo: quod si
inscienti dicturus essem, dicere omnino non praesumerem. Insto dicere,
quod tam magnum est, ut a parvis scientia comprehendi non possit; tam
mirabile, ut a parvis fide non possit credi, de angelo ipsum
confortante. Insto dicere, quod si a me dictum putaretur, non
crederetur. Tibi autem scienti quae expressa sunt, id est manifeste
prolata a nostris traditionibus sacerdotalibus, id est a Scripturis,
quae nobis traditae sunt a sacerdotalibus, et sacra ministrantibus ac
sanctificatis viris, tibi audacter insto dicere veritatem, nihil
haesitans de tua fide, quae firma est, et scandalum non recipit, habens
discretionem quid factum, quid dictum sit. Tibi ergo, o Timothee fili,
ut scienti nostris sacerdotalibus traditionibus expressa, tibi
fiducialiter
|
“insto dicere et de angelo Jesum confortante,”
|
|
ut in hoc sine dubitatione patescat, quantum humanitas secundum divinam
ordinationem angelicae dispensationi subjecta sit quae in homine de
tempore passionis ab angelo confortari voluit; non tamen quaerens
auxilium, sed formans exemplum; non habens necessitatem, et tamen
monstrans conditionem. Propterea ergo
tibi
|
“dicere, et de angelo ipsum Jesum confortante.”
|
|
Aut etiam hoc
tibi
|
“dicere, quod ipse Jesus per nostram salutarem beneficam, et
manifestatoriam veniens ordinationem, angelus magni consilii
appellatur.”
|
|
Hoc est quod ipse Jesus appellatur
|
“magni consilii angelus, veniens,”
|
|
hoc est, in eo quod venit ad nos, per nostram ordinationem, id est
secundum quod ordinaverat, vel ordinatum erat venire in nostra natura:
quae ordinatio salutaris erat, et benefica, et manifestatoria. Salutaris
in redemptione, benefica in gratiae largitione, manifestatoria in
glorificatione. Salutaris, quia a morte redemit; benefica, quia
redemptis ad justificationem dona gratiarum contulit; manifestatoria,
quia primum justificandis Deum in humanitate visibiliter videndum
proposuit, et postea justificatos per visionem humanitatis ad
contemplationem divinitatis perducit. Secundum hanc ergo
|
“manifestatoriam ordinationem veniens Jesus angelus magni consilii
appellatur.”
|
|
Quia,
|
“ut ipse angelus dicit, quaecunque audivit a Patre, annuntiavit nobis.”
|
|
Si ergo angelus nuntius dicitur, merito et ipse Salvator nuntius
vocatur. Qui voluntatem Dei Patris nobis annuntiat, et interna bona per
Spiritum suum nostris mentibus aspirando revelat. In quo etiam dignitas
angelica manifeste ostenditur, quod et ipse Salvator ad nos mandata
Patris deferens angelus cognominatur. Nam, cum summa nostrae salutis per
redemptionem non sine angelica cognominatione perficitur, patet quod et
caetera quoque, quae ad eamdem salutem pertinent, angelica,
administratione dispensantur. Et haec quidem de angelica cognominatione
dicta sunt.
|
|