TITULUS CAPITULI V: Quare omnes coelestes essentiae communiter angeli dicuntur, et specialiter proprias, praeterquam primi et secundi ordinum habent agnominationes. LITTERA.

Haec quidem est, quantum ad nos, causa angelicae in eloquiis cognominationis. Scrutari autem, ut existimo, oportet, ob quam causam theologi omnes quidem simul coelestes essentias angelos vocant: ad manifestationem autem venientes supermundalium ipsarum dispositionum ordinem angelicum specialiter nominant, completive terminantem divinas, et coelestes res: ante ipsum vero superpositae archangelicos ordinant ornatus, principesque, et potestates, et virtutes, et quascunque his superfirmatas essentias eloquiorum cognoscunt manifestatoriae traditiones. Dicimus autem, quod per omnem sanctam dispositionem excellentes quidem ordines habent inferiorum dispositionum, et illuminationes, et virtutes, non autem participantes excellentium se, sunt ultimi. Ergo sanctissimos excellentissimarum essentiarum ordines angelos vocant theologi; etenim sunt manifestatores et ipsi divinae illuminationis (Hebr. I). Ordinem vero extremum animorum coelestium non habent rationem archas, aut thronos, aut seraphim nominandi. Neque enim est in participatione excelsissimarum virtutum. Sed sicut ipse, nostros divinos summos sacerdotes reducit ad cognitos ei divinitatis fulgores, sic et ipsum ante se essentiarum [adhuc immundae] omnino sacrae virtutes reducunt, et ad divinum sunt consummanti angelicas hierarchias dispositioni. Nisi quidem quis et hoc dixerit, communes esse omnes angelicas nominationes secundum omnium coelestium virtutum in deiforme, et ex Deo datum lumen subjectionem, et supereminentem communicationem. Sed ut magis a nobis ratio dijudicata sit, considerabimus sacrae in eloquiis expressas sanctas, et decoras proprietates uniuscujusque coelestis dispositionis.