EXPOSITIO. Pars 1

“Haec quidem est,”

etc. Hoc quinto capite disquiritur quare omnes coelestes essentiae angeli cognominantur. Haec autem quaestio ex eo orta videtur, quod in sacro eloquio coelestium spirituum quidam Deo sempe assistere, faciemque ejus semper videre perhibentur; quidam vero foras ad exteriora ministeria complenda mitti dicuntur. Hinc namque consequens esse videtur quod ii, qui semper vultui divino assistunt, ad exteriora nuntianda non exeant; ii autem, qui foras mittuntur, divino conspectui immobiliter, sive immutabiliter non assistant. Scriptum quippe est in libro Danielis prophetae:

“Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. VII).”

In qua distinctione per assistentes quidem ii significati esse videntur, qui ad exteriora non exeunt; per ministrantes vero ii qui ad exteriora exeundo non semper assistunt. Propter quod quia inferiores simul, et postremi ordines ad exteriora exeunt, superiores tantum, et excellentiores divinae contemplationi sine intermissione assistunt; pauciores assistentes, plures vero ministrantes esse perhibentur. Nam cum novem sint ordines angelorum, duo tantum, id est angeli et archangeli pro eo quod specialiter ex officii sui distributione mitti habent, ex re ipsa cognominationem susceperunt. Angeli videlicet nuntii, archangeli vero principales nuntii dicti; quoniam et illi minora, isti vero majora quasi ex ministerii dignitate annuntiant. Sed quia rursum in Scriptura sacra quosdam de superioribus ordinibus missos legimus, sicut in Isaia unus de seraphim volasse ad prophetam, atque labia ejus carbone, quem forcipe de altari tulerat, tetigisse memoratur (Isa. VI); et in Epistola ad Hebraeos Apostolus omnes administratorios spiritus, et in ministerium missos testatur, propter eos, qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I): magna nobis ambiguitatis difficultas oboritur, et quid potius hinc asserendum sit non facile invenitur. Auctor hanc quaestionem in hunc modum solvit. Nomen angelorum inferioribus tantum ordinibus, et qui ex officio proprie exteriora nuntiare habent, convenire testatur. Sed quia divina secreta, quae ab ipsis inferioribus exterius ad hominum cognitionem deferuntur, eisdem a superioribus nuntiantur: nomen quoque angelorum superioribus esse communicabile: qui licet ad exteriora nuntianda non exeant, ea tamen, quae exterius nuntianda sunt, desuper ipsi accipiendo secundum legem divinae ordinationis ad inferiores, et post se subsequentes ordines nuntiando transportans, omnemque virtutem, et gratiam, et proprietatem inferiorum superiores participare: proptereaque etiam cognominationes inferiorum ad superiores transire; virtutem autem, et gratiam, et proprietatem superiorum non omnem inferioribus esse communicabilem, et idcirco cognominationes quoque ipsorum simili ratione ad inferiores universaliter non posse deduci. Aliquando tamen inferiores quando superiorum proprietatem ex officii qualitate suscipiunt, nomen quoque ipsorum in ejusdem officii exsecutione assumunt. Hinc esse illud, quod superius commemoravimus, quod angelus, qui prophetae labia accendere, et purgare venerat, seraphim dicitur, quia in hujus operis qualitate accendentis sive inflammantis proprietatem exsequebatur. Illud vero quod Apostolus dicit, omnes esse administratorios spiritus, et in ministerium missos, hoc modo intelligendum putant, quod sicut superius diximus, illi quoque non inconvenienter missi dicuntur; quia, licet ad exteriora non exeant, ea tamen quae exterius nuntianda sunt, inferioribus et subsequentibus ordinibus nuntiando apportant. Alii putant omnes coelestes ordines tam superiores, quam inferiores pro tempore, et loco, et causa ad exteriora dirigi; eos tamen, qui hoc ex officio proprium habent, specialiter angelos sive archangelos cognominari. Nam, quod omnes aliquando mittantur, apostolus, in eo quod superius commemoravimus, testimonio asserere videtur, dicens:

“Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos, qui haereditatem capiunt salutis?”

Quod autem etiam superiores quidam aliquando non ex officio, sed ex causa accidentali ad exteriora dirigantur, Psalmista asserere videtur, cum dicit:

“Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII).”

Sic ergo et alii sunt, qui ex officio assistunt; atque alii, qui ad exteriora complenda exeunt, et tamen assistentes aliquando in ministerium missi, dum proprietatem inferiorum suscipiunt, nomen quoque ipsorum in significatione assumunt. Qui tamen cum ad exteriora exeunt, ab interiori contemplatione non recedunt, quia illum aspiciunt, qui praesens ipsis est, quocunque vadunt. Et hoc modo quidem priusquam verba libri discuteremus, ad evidentiam dicendorum hujusmodi quaestionis mentionem breviter faciendam esse putavimus, nihil temere definientes, sed secretum venerantes, quod fortassis nescisse, venialis est infirmitas, asserere autem praesumptuose, damnabilis temeritas. Hoc tamen sciendum est quod auctor illi potius parti assensum praebere videtur, quosdam solummodo, non omnes coelestes ordines ad exteriora mitti; et tamen propter ejusdem proprietatis participationem, qua superiores inferiorum gratiam et virtutem communicant, nomina quoque inferiorum a superioribus assumi. Sicut etiam aliquando inferiores, quando superiorum proprietatem ex officii qualitate suscipiunt nomen quoque illorum in significatione assumunt. Nunc ad litteram:

“Haec quidem est, quantum ad nos, causa angelicae in eloquiis cognominationis.”

“Haec, inquit, est,”

quam superius diximus,

“causa angelicae cognominationis;”

quia videlicet secreta divina per eos nobis nuntiantur, et idcirco quia ad nos divina praecepta nuntiando deferunt, quantum ad nos, id est quantum ad id, sive propter id quod erga nos operantur, angelorum nomen assumunt. Sed quia hoc, id est interni praeceptoris nuntia foras ad hominum cognitionem efferte, utrum omnibus conveniat nondum manifesta ratione, vel auctoritate probatur, quaerendum nunc est, inquit, quare angelorum nomen in sacro eloquio omnibus communiter coelestibus virtutibus attribuit.