|
Hoc est, quod ait:
|
“Scrutari, ut existimo, oportet, ob quam causam theologi omnes quidem
simul coelestes essentias angelos vocant; ad manifestationem autem
unientes supermundalium ipsarum dispositionum ordinem angelicum
specialiter nominant, completive terminantem divinas et coelestes res;”
|
|
ac si diceret: Hoc nunc quaerendum restat quare theologi omnes illas
coelestes naturas universaliter angelos nominant, cum tamen specialiter
unum ordinem illorum videlicet spirituum, qui veniunt ad nos ad
manifestandas ipsas supermundales dispositiones, id est spirituales, et
divinas, et invisibiles ordinationes, ordinem angelicum nominant;
|
“completive terminantem divinas, et coelestes res,”
|
|
id est usque ad completionem, et terminum perducentem res divinitus in
coelesti, secretaque ordinatione dispositas. Praeceptum namque divinum a
summo deorsum currens, per superiores ordines ad inferiores defertur,
donec tandem ad hominum cognitionem veniens opere compleatur: propter
quod et ille ordo coelestis, ad quem novissime per superpositas virtutes
mandatum divinitatis descendit; ac deinde per ipsum foras nuntiatur,
completive sive ad completionem illud terminare dicitur, quia per ejus
illuc, ubi novissimae visibili operatione complendum est, annuntiationem
defertur. Hoc ergo quaerendum est quare scilicet, cum novissimus iste
ordo specialiter angelica cognominatione signetur, omnes coelestium
essentiarum ordines angeli nominantur.
|
“Ante ipsum vero superpositae archangelicos ordinant ornatus
principesque et potestates, et virtutes, et quascunque his superfirmatas
essentias eloquiorum cognoscunt manifestatoriae traditiones.”
|
|
Ac si diceret: Ipsum quidem angelicum ordinem ultimum et novissimum,
rebusque humanis proximum, divinasque visiones postremo annuntiatione
efferentem, et determinantem theologi constituunt; ante ipsum autem
ordinant superposite, id est in ordine superpositos describunt.
id est choros archangelorum ordinatos, et pulchre dispositos, qui in
ordine ipsis angelis et superiores sunt dignitate, et priores
annuntiatione. Deinde etiam constituunt ipsi theologi non solum scilicet
super angelos, sed etiam super archangelos: principes, id est
principatus, et potestates, et virtutes, et alias essentias, id est
|
“spirituales naturas quascunque cognoscunt,”
|
|
id est ad cognitionem proponunt manifestatoriae traditiones eloquiorum
sacrorum. Essentias, dico, superfirmatas his videlicet angelis, vel
quascunque alias his supradictis omnibus superfirmatas, ut sint non
solum dignitate sublimiores, sed etiam perfectionis firmitate fortiores,
et magis ad aeternitatem et immutabilitatem stabiles.
|
|