Pars 3

Sequitur:

“Dicimus autem quod per omnem sanctam dispositionem excellentes quidem ordines habent inferiorum dispositionum et illuminationes et virtutes; non autem participantes excellentium se sunt ultimi.”

Ac si diceret: Cum in illa coelestium spirituum dispositione alii superiores sint, alii inferiores, superiores quidem omnem illuminationem, et virtutem inferiorum habent; sed inferiores superiorum ordinum illuminationes, et virtutes non omnes habent. Proptereaque inferiorum nomina aliquando ad superiores ordines transferuntur, utpote qui ipsis in eisdem nominum proprietatibus participant. Nomina vero superiorum non ita ab inferioribus assumi possunt, quoniam ad eos proprietates nominum universaliter non transeunt: hoc est quod ait:

“Dicimus autem, quod per omnem sanctam dispositionem”

coelestium videlicet spirituum,

“excellentes quidem”

sive superiores

“ordines habent”

omnes illuminationes, et virtutes

“inferiorum dispositionum,”

hoc est subjectorum ordinum. Sed ultimi, id est inferiores, et in ordine sequentes non sunt participantes, omnes subauditur illuminationes et virtutes excellentium se, id est eorum qui ipsis sunt excellentiores. Illuminationes intelligimus in cognitione veritatis; virtutes autem in amore bonitatis et perfectione operis.