|
Sequitur:
|
“Ergo sanctissimos excellentissimarum essentiarum ordines angelos vocant
theologi. Etenim sunt manifestatores et ipsi divinae illuminationis.”
|
|
Quia ait superiores ordines omnes proprietates habent inferiorum: ergo
theologi sanctissimos ordines excellentissimarum essentiarum, id est
excellentissimorum spirituum, vocant angelos; quoniam ipsi angelicam
proprietatem participant, in eo quod, licet ad exteriora nuntianda non
exeant, tamen eis, qui post se sequuntur ordinibus divinam
illuminationem, quam de se accipiunt transfundendo, et quasi nuntiando
manifestant.
|
“Ordinem vero extremum animorum coelestium non habent rationem archas,
aut thronos, aut seraphim nominandi.”
|
|
|
“Non habent, inquit, rationem”
|
|
ipsi theologi
|
“nominandi extremum ordinem animorum coelestium,”
|
|
id est ultimum ordinem spirituum coelestium, angelos videlicet:
id est principes, aut thronos, aut seraphim, quia ipse scilicet extremus
ordo angelorum non est in participatione excelsissimarum virtutum.
Propterea enim non possunt angeli principes, aut throni, aut seraphim
nominari, sicut principes, et throni, et seraphim angeli nominantur;
quia superiores angelicam proprietatem universaliter participant, angeli
vero superiorum illuminationes, et virtutes non universaliter
participant: et eas praecipue, pro quibus speciales cognominationes
acceperunt, sed ex parte possident; dignitatem tamen, ac proprietatem
cognominationis ejus non habent. Neque enim omnis, qui aliquam virtutem
aut proprietatem participando habet, secundum illam statim proprietatem
cognominari debet, nisi illam vel inter caeteros singulariter, vel prae
caeteris excellenter obtineat. Non enim omnis; qui aliquid sapit, statim
sapiens nominatur; nec qui rectum quidpiam fecerit, continuo justus
dicitur. Sed hic solus qui sapientiam et justitiam vel singulariter, vel
excellenter obtinet, sapiens et justus propria et expressa
cognominatione appellari debet. Sic itaque coelestes illi ordines
spirituum sanctorum proprias cognominationes habent, in quibus
designatur, non quod singulariter acceperint, sed quid possideant
excellenter. Seraphim namque, quia ex amore Creatoris sui tanquam vicini
et proximi, et in se ardentes sunt et ex se alios accendunt, ardentes
sive incendentes interpretantur, non quod soli hoc inter caeteros
habeant singulariter, sed cum caeteris, et prae caeteris excellenter.
Omnes enim amore Dei ardent, et tamen ipsi specialiter ardentes vocari
debuerunt, qui ipsius amoris ignem et primi concipiunt, et fortius
ardentes ad caeteros quoque accendendos flammam dilectionis emittunt.
Sic et cherubim (quod nomen plenitudo scientiae interpretatur) quia
majorem caeteris cognitionem Dei habent, ex eo soli nomen accipiunt quod
cum caeteris possidentes prae caeteris omnibus excellentius percipere
meruerunt. Throni quoque dicti sunt, non quod in eis solis Deus sedeat,
et judicia sua discernat; sed quia hoc excellentius caeteris in munere
acceperunt, propter hoc ex ipso specialiter cognominationem trahunt. Et
ad hunc modum quidem de caeteris etiam ordinibus intelligendum est, ut
videlicet inde credantur singuli proprias cognominationes accipere, quod
excellentius probantur ex dono gratiae possidere.
|
|