Pars 5

Sed oritur non contemnenda quaestio, et quae magnam animo confusionem inducat, si ratione adhibita discussa non fuerit. Si enim, ut dictum est, in illa coelesti dispositione singuli quique ordines ex ea proprietate singulares cognominationes trahunt, in qua caeteris excellentiores esse comprobantur, cum subjectorum ordinum omnes illuminationes et virtutes superiores universaliter et excellenter possideant, nihil suppositis consequentibusque ordinibus singulare relinquitur, ex quo propriam discretamque inter caeteros cognominationem sortiantur. Unde oportet diligentius considerare quemadmodum utrumque simul verum sit: quod videlicet subjectorum ordinum superiores universaliter et excellenter illuminationes et dona possident, et tamen singuli quique aliquid proprium ac speciale retinent unde propria discretaque appellatione signari valent. Seraphim namque ex nomine singularem dilectionem exprimunt. Cherubim autem excellentiorem cognitionem innuunt. Throni vero majorem vim discretionis ostendunt. Constat tamen, quod qui ardentius diligunt, profundius prospiciunt, et subtilius discernunt. Qui enim magis e vicino respiciunt, procul dubio evidentius agnoscunt. Quomodo ergo ordo cherubim ex singularis gratiae privilegio cognominatus, dicitur, si hoc alter in munere excellentius retinet, unde ipse appellationem sortitur? Haec vero quaestio hac fortassis ratione non inconvenienter solvitur: ita tamen, si secretum veritatis nulla praejudicii temeritate violetur. Fieri namque potest ut, licet omnia virtutum dona superiores ordines excellentius possideant, ab iis tamen quae inter ipsa dona virtutum sublimiora sunt, solum cognominationem trahant; atque alia quae ordine dignitatis sequuntur, post se sequentibus ad denominationem relinquant, ut primus a prima, secundus a secunda, tertius a tertia vocabulum sortiatur. Scimus scilicet, teste Scriptura, quod inter omnia virtutum dona charitas excellit propter quod consequens erat, ut ille ordo, qui omnium eminentissimus est, a charitate sola singularem sumeret in sui discretione appellationem, quamvis et alia quoque dona virtutum excellentius possideret, a quibus appellationem et vocabulum sumere potuisset. Quia autem cognitio veritatis, post amorem virtutis proxima dignitate cognoscitur: idcirco ab ipsa dignitate qui secundi sunt, post primos angelici spiritus merito cognominantur. Judicium autem discernendae veritatis quia sententiam adhuc quasi dubiam habere videtur, et suspensam quodammodo minus perfecta cognitione apparet: et idcirco quia ipsum post plenam contemplationem, in qua veritas non quaeritur, sed habetur, ad eamden veritatis summae cognitionem respicit, tertio post duos priores ordini nomen dedit: hoc tamen secundum hominem propter quem nomina spiritibus ipsis data sunt, intelligi oportet. Nam illic judicium non est ambiguitatis definitio, sed veritatis discretio; neque ibi ubi manifesta sunt omnia, aliquid, quod latet, discutitur, sed quod certum est, pro merito existimatur. Quocirca in hoc quoque judicio scientiam veritatis anteponendam existimamus, quoniam sapientia simplicitatem et unitatem judicat; judicium autem per vim discretionis ad diversa se, contrariaque respicere probat. Unde excellentior cognominatio ab ipsa sapientia sumenda erat, per quam ordo excellentior designandus erat: qui licet et sapientiam, et judicium utpote sublimior et perfectior plenius possideret, a sola tamen sapientia vocabulum sumens, sequentis post se ordinis judicium cognominationis relinqueret. Secundum hanc itaque considerationem quisquis angelorum cognominationes interpretari voluerit, nihil fortassis inconvenientiae erit, si omnia virtutum dona superiores ordines perfectius possident, et tamen inferiores ordines ex quibusdam specialiter donis proprias cognominationes habent. De ipsis autem ordinibus angelorum in primis quidem, et ultimis eadem omnium sententia constat. Nam seraphim, loco supremo positos, et post illos cherubim, ac deinde thronos nulli, qui sanctarum Scripturarum testimonia novit, ignotum esse potest. Inferioribus quoque ab imo sursum ascendentibus primum angelos atque archangelos collocari manifestum est. Sequentes quatuor ordines quidam hoc modo disponunt, ut a thronis deorsum primum dominationes, deinde principatus, deinde potestates, deinde virtutes constituant, ut in hunc modum novem ordines tribus ternariis distinguantur: quorum primus, et supremus seraphim, cherubim, thronos continet; secundus et medius dominationes, principatus, et potestates complectitur; tertius, et infimus virtutes, archangelos et angelos simul disponit. Sicque ab imo sursum primum angeli numerantur; deinde archangeli, deinde virtutes, deinde potestates, deinde principatus, deinde dominationes, deinde throni, deinde cherubim, deinde seraphim. Theologus autem primum angelos ponit, deinde archangelos, deinde principatus, et hos primo ternario deputat. In secundo autem primum potestates, deinde virtutes, deinde dominationes constituit. In tertio vero primum thronos, postea cherubim, postea seraphim ab inferiori ad superiora progressione facta collocandos censet. Sed in hac terna triplici distinctione hoc maxime considerare oportet quod supremi quidem tres ordines, id est seraphim, et cherubim, et throni ex virtute singularis excellentiae, et vi denominationis suae ad interiora tantummodo respicere videntur. Amare enim et cognoscere, et judicare intus praesidentium, et conversionem ad interiora habentium proprium est. Ultimi vero tres, et extremi ordines ex proprietate cognominationis suae ad exteriora solum secundum officium ministerii sui dispositi esse probantur; sive angeli et archangeli pro eo quod, agenda quaeque et manifestanda hominibus, exterius nuntiant; sive principatus pro eo quod, quae circa homines administranda sunt et disponenda, invisibili potestate dispensant. Medii autem ordines sicut dispositione, ita officio quoque inter invisibilia et visibilia ferri videntur; et quae a superioribus ad inferiores deferenda sunt secundum dignitatem, et officium suum administrare. In his autem dominationes primae sunt, quae singulari excellentia invisibilem annuntiationem in virtutibus solo imperio formant; virtutes autem secundae, quae praeceptum imperium exsequendo in potestatibus edunt. Potestates vero tertiae, quae conceptum mandatum in principatibus, archangelis et angelis sibi ad operationem subjectis perficiunt. Qui autem post angelos et archangelos constituit virtutes, illos nimirum spiritus intelligi volunt, per quos frequentius signa et miracula fiunt. In hoc quoque postremae dispositionis proprietas servetur, cujus ministerium ad exteriora sola dispensanda ordinatum esse putamus. Potestates vero dicunt illos spiritus vocari, qui adversas virtutes subjectas habent, et eas secundum datam potestatem libere comprimunt, ne tantum nocere valeant, quantum volunt. Principatus autem appellatos putant eos nimirum spiritus, qui ipsis etiam bonis angelorum spiritibus praelati sunt: quibus dum agenda quaeque imperant, subjectis ad explenda divina ministeria principantur, et superiores existunt. Dominationes autem dictos, qui etiam principatus excellentiori potestate transcendunt, ut ipsos quoque subjectos habeant, qui aliis ad ministerium implendum imperare meruerunt. Haec breviter de ordinibus angelorum, et nominibus ad futuram narrationem necessaria praelibanda esse putavimus, ut semel dicta lector ad singula quaeque, prout ratio poposcerit, et causa, in sequentibus commemoranda, super his, et fortassis sine his obscura dicenda assumat. Nunc ad ipsius textus seriem explanandam revertamur. Superius dixit, quod non habent rationem theologi nominandi angelicum ordinem archas, aut thronos, aut seraphim; quia ipse videlicet angelicus ordo non est in participatione illarum excelsissimarum virtutum, ut ipsis participet in nomine, quibus non participat in nominis proprietate. Nunc idipsum sequentibus probat verbis, quod videlicet angelicus ordo excelsissimis virtutibus non participat. Non, inquit, participat cum ipsis; sed quod participat, participat ex ipsis. Aliud quippe est in plenitudine participare, atque aliud ex plenitudine participationem accipere. Sic itaque angelicus ordo excelsissimis virtutibus subjectus est, ut non participet cum ipsis, sed ex ipsis; quia, sicut ipse eos, qui in hominibus ad divinam cognitionem reducuntur, illuminando, et erudiendo reducit; sic et ab iis, qui ante ipsum sunt, virtutibus divinam ipse illuminationem percipit.