|
Hoc est, quod ait:
videlicet angelicus ordo,
|
“nostros divinos summos sacerdotes,”
|
|
id est sanctos viros, qui sacra divina ab angelis immediate perceperunt,
et nobis tradiderunt,
|
“reducit ad cognitos ei divinitatis fulgores,”
|
|
id est divinam cognitionem quam ipse percepit, et perceptam tribuit,
|
“sic ipsum etiam reducunt virtutes essentiarum quae sunt ante se,”
|
|
id est ante ipsum, vel super ipsum,
id est valde sacrae, vel omnino sacrae, ut possint per excellentiam
sanctitatis forma perfectionis esse subjectis. Et sunt etiam ipsae
|
“virtutes sacrae ad divinum,”
|
|
scilicet conferendum; id est divinitatis cognitionem dandam,
|
“dispositioni consummanti, angelicas hierarchias,”
|
|
id est dispositioni, quae perficit, vel perfectas continet sive terminat
angelicas hierarchias; hoc est, videlicet ultima dispositio, in qua et
ordo angelicus in eo quod perfecta est, consummatur, et in eo quod
ultima est, omnium spirituum hierarchiae terminantur. Sane hic
exsecrabilis interpretis error cavendus est, qui coelestes virtutes
immundas dici existimavit. Nam Graecum [p][a][n][i][e][r][ogv][n]
panieron, quod valde sacrum, vel omnino sacrum, vel universaliter sacrum
interpretatur, hic [sba][n][i][e][r][ogv][n] anieron, id est insacrum,
vel non sacrum, vel sine sacro intelligendum putavit.
|
|