|
Sequitur:
|
“Nisi quidem quis et hoc dixerit communes esse omnes angelicas
nominationes secundum omnium coelestium virtutum in deiforme, et ex Deo
datum lumen subjectionem, et supereminentem communicationem.”
|
|
Non possunt, inquit, inferiores ordines superiorum nomina assumere, quia
in eadem excellentia virtutum cum eis non participant, nisi quis dicere
velit, propterea nominationes angelorum omnes communes esse debere, quod
omnes pariter unum lumen a Deo datum subjecti percipiunt, et ex ipso
lumine percepto omnes Deo conformes fiunt, et unius supereminentis
communicationis in uno lumine participes existunt. Nisi, ait, quis etiam
hoc dixerit, omnes angelicas cognominationes communes esse, secundum
omnium coelestium virtutum subjectionem in lumen, sive ad lumen
deiforme, et ex Deo datum percipiendum, et secundum communicationem
supereminentem gratiae spiritualis vel specialis: ut quemadmodum una
gratia ad omnium participationem se diffundit, sic una omnibus
cognominatio rationabiliter tribui possit.
|
“Sed ut magis a nobis ratio dijudicata sit, considerabimus sacrae in
eloquiis expressas sanctas, et decoras proprietates uniuscujusque
coelestis dispositionis.”
|
|
Ut magis possimus, inquit, judicare hanc rationem, utrum videlicet
cognominationes angelicae communes esse debeant an non, considerabimus
sanctas et decoras proprietates uniuscujusque coelestis dispositionis
sacrae expressas in eloquiis. Ex proprietatibus enim uniuscujusque
diligenter consideratis fortassis poterit agnosci, utrum communicatio
nominationis eadem esse possit: quibus et si gratia una infunditur, una
tamen mensura, ac proportione non datur.
|
|