Pars 2

Ideo sequitur:

“Ut ascendamus in deiformissimam eorum”

scilicet angelorum,

“simplicitatem per mysticas formationes.”

Ideo, inquit,

“super mundanis oculis intuendae sunt mirabiles formarum facturae, ut per ipsas mysticas formationes”

extrinsecus consideratas excitati, intrinsecus

“ascendamus ad deiformissimam”

ipsorum angelorum

“simplicitatem.”

Quasi enim multiplicitas quaedam angelis est ipsa, per quam exterius demonstratur mysticarum formationum veritas. Simpliciter autem illorum spiritualis et invariabilis naturae suae unitas est. In multiplicitate ergo sua deiformitatem non habent, sed in simplicitate: quia in ea parte, qua per visibiles formas demonstrantur, corporeae naturae similitudinem assumunt. In ea autem parte, qua spirituales ipsi et incorporea natura intelliguntur, ad imaginem, et similitudinem Dei respiciunt. Quae similitudo non solum deiformis, sed etiam deiformissima appellatur; quia cum eadem ipsa in hominibus quoque inveniatur, in angelis tamen excellentior creditur.