TITULUS CAPITULI VI: Quae sit prima coelestium essentiarum dispositio: quae media, et quae ultima. LITTERA.

Quanti quidem sunt et quales supercoelestium essentiarum ornatus, et quomodo secundum eos Hierarchiae perficiuntur, solam diligenter scire dico contemplativam eorum perfectionis principem; adhuc et eos ignorare proprias virtutes et illuminationes, et suam sacram, et superornatam ordinationem. Impossibile enim est nos scire supercoelestium animorum ministeria, et sanctissimas eorum perfectiones, nisi sibi dixerit quis, quaecunque per eos nos tanquam propria bene scientes divinitas mysteria docuit. Non ergo nos quidem quidquam proprio motu dicimus. Quaecunque autem angelicarum speculationum a sanctis theologis contemplata sunt, haec docentes nos, quantum potentes sumus, exponemus. Omnes theologia coelestes essentias novem vocavit manifestativis cognominationibus (Colos. I). Has divinus noster sanctus perfector in tres segregat ternas dispositiones. Et primam quidem esse dicit circa Deum existentem semper, et attente ipsi et ante alias immediate uniri traditam. Sanctissimos enim thronos, et oculosos, et pennosos ordines cherubim Hebraeorum voce, et seraphim nominatos, secundum omnibus superpositam propinquitatem, circa Deum immediate collocari, ait, tradere divinorum eloquiorum manifestationem. Trinum ergo hunc ornatum, quasi unam, et aeque ordinatam, et vere primam hierarchiam communis noster magister ait: qua (Ephes. III; Coloss. I) non est alia deiformior, et per se praeoperantibus divinitatis illuminationibus immediate intentior. Secundam vero esse ait, ex potestatibus, et dominationibus, et virtutibus completam. Et ternarum novissime coelestium hierarchiarum, angelorum et archangelorum, et principatuum (I Thess. IV) dispositionem.