EXPOSITIO. Pars 1

Sexti capitis titulus est:

“Quae sit prima coelestium essentiarum dispositio, quae media, et quae ultima.”

Agit enim in hoc capite de trina dispositione novem ordinum: quarum prima, quae et summa, tres ordines continet, seraphim, cherubim et thronos; secunda quae et media, similiter tres, dominationes, virtutes, et potestates; tertia, quae et ultima, tres similiter, principatus, archangelos et angelos: in quibus novem ordinum dispositio consummatur. Tractaturus autem de rebus tam sublimibus, et ab humano sensu remotis, primum ignorantiam suam pudice confitetur, ostendens secreta illa coelestia non solum hominibus ignota esse, sed ab ipsis quoque angelicis spiritibus perfecte, ut sunt, omnino comprehendi non posse, solamque ipsam, a qua sunt, divinam virtutem perfecte scire quod sunt.