Pars 2

Hoc est, quod dicit:

“Quanti quidem sunt, et quales, super coelestium essentiarum ornatus et quomodo secundum eos hierarchiae perficiuntur: solam diligenter scire dico contemplativam eorum perfectionis principem,”

id est solam divinam sapientiam, quam et principium habent ut sint, et ad ipsam per contemplationem respiciunt ut perfecti sint. Ipsam ergo, inquit, divinam sapientiam solam scire dico, quanti et quales sunt ornatus supercoelestium essentiarum, id est invisibilium naturarum: quia nimirum quales a Deo conditi sunt, nec ipsi perfecte comprehendere possunt. Propterea, inquit, dico adhuc et eos ignorare proprias virtutes, et illuminationes, et suam sacram, et superornatam ordinationem. Sola ergo ipsa, quae fecit, divina sapientia perfecta comprehendit, et quales eos fecit et qualiter disposuit, ut in hoc aperte demonstretur quantum Creatoris immensitas omnem creaturae possibilitatem transcendat, cum ad semetipsam etiam comprehendendam nequaquam ipsa creatura sufficiat.