Pars 3

Sequitur:

“Impossibile enim est nos scire supercoelestium animorum ministeria, et sanctissimas eorum perfectiones.”

Neque enim valde mirandum est, si nos de ipsis hoc non possumus scire, quod ipsi etiam de se non valent comprehendere qui idipsum etiam quod de illis scimus, nonnisi per illos a Deo datum, et ministratum scire possumus. Propterea impossibile est nos scire de ipsis aliquid, nisi quod divinitas per ipsos nos docuit.

“Nisi, inquit, ibi dixerit quis, quaecunque per eos tanquam propria bene scientes divinitas mysteria docuit.”

Impossibile est nos scire, nisi quis dixerit ibi, nos tantummodo scire ubi per eos edocti sumus quaecunque mysteria, id est secreta, divinitas nos docuit per eos, tanquam bene scientes propria ministeria. Bene ergo sciunt propria ministeria, quantum sufficit ad nostram eruditionem; et bene nesciunt, quantum sufficit ad plenam, et perfectam comprehensionem.