Pars 4

Sequitur:

“Non ergo nos quidem quidquam proprio motu dicimus: quaecunque autem angelicarum speculationum a sanctis theologis contemplata sunt haec docentes nos quantum potentes sumus, exponemus.”

Quandoquidem, inquit, nos per nos de ipsis, nihil scire possumus, quod ad ipsis non didicerimus: ergo in iis, quae de ipsis dicere volumus, non dicimus nos, id est ex proprio motu, vel sensu, sive cogitatione nihil dicimus. Sed quaecunque sancti theologi per contemplationem de ipsis angelis speculati sunt, nos eorum auctoritatem quantum possumus sequendo, hoc docemus.

“Omnes theologia coelestes essentias novem vocavit manifestativis cognominationibus.”

Omnes, inquit, coelestes essentias, id est spiritus, vocavit theologia novem manifestativis cognominationibus, id est, discrevit per novem manifestas, et evidentes cognominationes, scilicet angelos, archangelos, principatus, potestates, virtutes, dominationes, thronos, cherubim et seraphim propriis vocabulis distinguens.

“Has, inquit, divinus noster sanctus perfector in tres segregat ternas dispositiones.”

Divinum, sanctumque perfectorem, sive doctorem suum neminem hic melius significasse creditur, quam apostolum Paulum, a quo baptizatus, et in fide catholica eruditus fuerat; qui usque ad tertium coelum in paradisum Dei raptus, ibique secreta, quae non licet homini loqui, audiens; quantum de his huic vitae mortali cognoscere vel utile, vel possibile fuit, tam huic viro sancto quam aliis, qui per Spiritum Dei humanam intelligentiam excesserant, ad memoriam posteritatis transmittendo per eos potius revelasse putatur. Hujus ergo auctoritate fretus, sanctarumque Scripturarum testimoniis fultus, coelestium cognitionem in terram deduxit. Has, inquit, scilicet essentias, id est, hos novem ordines,

“divinus noster sanctus perfector segregat,”

id est, distinguit

“in tres ternas,”

id est ternarias

“dispositiones. Et primam quidem esse dicit circa Deum existentem, semper, et attente ipsi, et ante alias immediate uniri traditam.”

Primam quidem dispositionem dicit circa Deum esse semper existentem, neque ad exteriora aliquando exeuntem; et traditam, id est ordinatam, et dispositam uniri ipsi scilicet Deo, id est, ut ipsi uniatur attente, semper scilicet in ipsum intendens; et ut ipsi uniatur ante alias coelestes virtutes, quae sunt post ipsam, et immediate uniatur, ut nullae sint ante ipsam.

“Sanctissimos enim thrones et oculosos et pennosos ordines cherubim Hebraeorum voce, et seraphim nominatos, secundum omnibus superpositam propinquitatem circa Deum immediate collocari, ait, tradere divinorum eloquiorum manifestationem.”

Ait ergo ipse perfector et doctor noster divinorum eloquiorum manifestationem sive auctoritatem tradere, aut perhibere sanctissimos thronos, et oculosos, et pennosos ordines Hebraeorum voce nominatos cherubim et seraphim oculosos scilicet cherubim propter contemplationem, pennosos scilicet seraphim propter dilectionem. Hos inquam, ordines, id est thronos, cherubim et seraphim, ait ipse, collocari circa Deum immediate secundum propinquitatem, quam habent ad Deum superpositam, et excellentiorum omnibus aliis ordinibus.

“Trinum ergo hunc ornatum, quasi unam, et aeque ordinatam, et vere primam hierarchiam communis noster magister ait.”

Hos ergo tres ordines ait unam constituere hierarchiam primam ad alias, aeque ordinatam in se. In qua scilicet hierarchia licet aliis excelsiores sint in singulari gratia, pares tamen quodammodo omnes sunt in dispositione una: et ex eo secundum aliquid aequales existunt, quod omnes immediate Deum respiciunt: primi in dilectione, secundi in cognitione, tertii in discretione.

“Qua”

scilicet hierarchia:

“non est alia aliqua deiformior, et per se praeoperantibus divinitatis illuminationibus immediate intentior.”

Nulla, inquit, alia hierarchia deiformior est quam ista, neque similitudini Dei magis appropinquans, neque magis intendens illuminationibus divinitatis in ipsa sola praeoperantibus, quia ante alias; et per se operantibus quia non per alias. Divinae enim illuminationes in ista sola hierarchia ante alias operantur, quia omnes post hanc hierarchiam ab ipsis divinis illuminationibus illuminantur; et per se in ista sola divinae illuminationes operantur, quia per istam omnes aliae hierarchiae a divinis illuminationibus consequenter illuminantur.

“Secundam vero esse, ait,”

scilicet hierarchiam

“ex potestatibus, et dominationibus, et virtutibus completam:”

ordine tamen commutato, ut dominationes primae, et secundae virtutes, tertiae potestates intelligantur.

“Et ternarum novissime coelestium hierarchiarum, angelorum, archangelorum, et principatuum dispositionem.”

Subaudiendum est a superiori, ait ipse magister noster, ternarum coelestium hierarchiarum novisse collocaram dispositionem, angelorum, archangelorum et principatuum. Ubi si quaeratur quare Paulus in Epistolis suis cum angelorum dispositionem distinguendo enumeraret, hunc ordinem non servaverit, cum talem esse ordinem in eis, aliis astruxerit. Potest dici illic eum non tantum ordinem dispositionum coelestium quantum numerum explicare voluisse, maxime cum in uno loco quosdam tantum enumeret; in alio autem eos, quos illic tacuerat, sine alienorum repetitione explanet. In quo manifestum est quia, si ordinem et numerum attenderet, simul omnes in una narrationis serie explicare studuisset. Et si qua alia ratio est, quae ad hanc objectionem convenienter responderi possit.