Pars 3

Sequitur:

“Et simul omnis hierarchiae scientiae principium laudabimus in divina religiositate, et perfectissimis gratiarum actionibus.”

In eo, inquit, quod angelicam hierarchiam laudabimus, simul etiam laudabimus divinam, et summam hierarchiam, quae principium est omnis scientiae hierarchiae, id est quam habet omnis hierarchia, et per quam disposita est omnis hierarchia, quia omnis hierarchia et per eam disponitur et ab ea illuminatur.

“Laudabimus, inquam, principium omnis hierarchiae,”

scientiae, non tamen definitione et demonstratione sicut angelicam, nec definitione et comprehensione sicut humanam, quarum altera invisibilis per visibilia demonstratur; altera visibilis in seipsa cognoscitur. Sed laudabimus divina religiositate, et perfectissimis gratiarum actionibus. Neque enim demonstratione laudatur, quod incogitabile est, neque comprehensione laudatur, quod est incomprehensibile. Sola ergo religione et gratiarum actione Deus laudari potest, qui investigari et comprehendi non potest. Si ergo dicendo non potes, lauda vivendo. Quod lingua non explicat vita bona commendat; bona voluntate contingitur, qui per scientiam non investigatur. Si ergo non comprehendis ipsum, vivendo secundum ipsum, tende ad ipsum; hoc est laudare divina religione. Rursum si dicere non potes ipsum, dicere potes quae data sunt ab ipso; dona ejus optima commendare, ipsum ineffabiliter bonum praedicare; hoc est laudare perfectissima gratiarum actione, sic ergo laudabimus principium nostrum divina religiositate, et perfectissimis gratiarum actionibus. In ipsa autem laudatione principii nostri primo omnium hoc commemorandum est, qualiter divina bonitas, quae ad omnia diffunditur, primum creanda ad esse adduxit; postea gubernanda sub se constituit et nutrienda ad se reformavit. Hoc est, quod dicit:

“Primum simul omnium,”

id est primum ante omnia, oportet

“illud dicere verum,”

id est illam veritatem dicere,

“ut,”

hoc est qualiter, scilicet superessentialis divinitas

“universali bonitate sua adduxit ad esse essentias eorum, quae sunt; substituens,”

post creationem, videlicet disponens et ordinans, vel statuens sub se, et ordinans secundum se.

“Est enim,”

etc. Ac si diceret: Propter hoc divina bonitas ea, quae creavit, ad se revocat et reformat, quia proprium illi est ex insita benignitate illa, quae esse acceperunt ab ea, ut beate esse possint, ad suam communionem vocare; quantum scilicet unumquodque secundum ordinem conditionis suae, et modum capax esse potest participationis illius.

“Est enim, inquit, hoc proprium causae omnium, et bonitatis super omnia,”

id est bonitatis, quae causa est omnium, quia per eam facta sunt omnia, et super omnia est, quia trahit ad se facta a se; hoc scilicet proprium illi est, vocare ea, quae sunt, ad communionem suam, ut hoc est, sicut unicuique eorum quae sunt, definitur vel dispensatur ex propria analogia, id est mensura, et modo, et ordine. Nam in hoc ipso pulchritudo universitatis perficitur, quod non uno et eodem modo omnia, sed singula quaeque secundum ordinem et gradum suum varie, ac multifariam ad communionem divinae bonitatis revocantur, ut in eo quod non deseruntur, compleatur opus bonitatis; in eo vero, quod varie disponuntur ad decorem et pulchritudinem omnium opus sapientiae perficiatur.

“Omnia igitur, quae sunt, participant providentiam ex superessentiali, et causalissima divinitate manantem.”

Quandoquidem, inquit, hoc proprium est divinae bonitatis, ut omnia revocet ad sui participationem, ut conversa ad eam subsistant, quae ab ea processerunt, ut esse acciperent. Ergo

“omnia quae sunt, participant providentiam,”

id est provisum bonum, et provisam gratiam manantem ex ipsa divinitate, quasi de fonte, et primo principio omnis bonitatis, quae superessentialis est, quia in suae naturae excellentia omnibus essentiis, et subsistentibus naturis supereminet; et causalissima est, id est causarum omnium causa, et prima causa, quoniam ab ejus bonitate procedit bonum omne quod rebus a se conditis omnibus, ut subsistant, participandum praebet.

“Non enim fortassis essent nisi eorum, quae sunt, essentiae, et principii assumptione.”

Ex hoc, inquit, probari potest, omnia quae sunt, divinam providentiam participare, quia aliter subsistere non possent, nisi ipsius divinae bonitatis, a qua omnia esse acceperunt, et in qua omnia subsistunt, participatione subsisterent. Omnia enim, quae sunt, nisi a divina bonitate principium accepissent, non incoepissent; et nisi in illa essentiam haberent, in eo quod sunt, non permanerent. Propterea ipsa principium omnium est, quam assumendo, et participando incipiunt; et essentia omnium est, quam assumendo, et participando subsistunt.