Pars 4

Unde sequitur:

“Existentia igitur omnia ejus esse participant.”

Ac si diceret: Quia sine ea nihil subsistere potest, manifestum est, quod esse ejus participant omnia, quae subsistunt. Ipsa ergo una et eadem existens in se divina natura quantum ad effectum, et virtutem, et operationem, omnibus subsistentibus, et a se creatis essentiis, et naturis, et principium est, a quo esse accipiunt, et essentia omnium est, in qua subsistunt; et vita est non omnium quidem (quia non omnia vivunt) sed viventium omnium vita est, ex qua, et per quam vivificantur, et vivunt; et sapientia est non omnium existentium, aut viventium, quia non omnia existentia, aut viventia sapiunt, sed sapientium omnium sapientia est; et intellectus, et ratio, a qua et per quam illuminantur, et sapiunt, et intelligunt, et discernunt.