|
Hoc est quod dicit:
|
“Esse enim omnium est superesse divinitatis,”
|
|
quia per esse divinitatis, quod super omne esse est, esse habet et
subsistit quidquid est.
quae jam non solum esse sed et vivere ab ea accipiunt, participando
eamdem vitam, quae est super omnem vitam, et eamdem vivificam virtutem
participando, vivificantur, et vivunt.
|
“Rationalia autem, et intellectualia,”
|
|
participando
ipsam sapientiam existentem
|
“super omnem et rationem, et intellectum, per se perfectam, et ante
perfectam,”
|
|
id est supra omnia perfectam sapientiam participando, ratiocinantur, et
intelligunt, et sapiunt. Ratiocinantur quidem investigando, intelligunt
cognoscendo, sapiunt participando, ut una et eadem divina bonitas et
subsistentibus essentia sit, et viventibus vita, et sapientibus
sapientia. Ex quo claret, quod illa creata creatrici naturae
similitudine, et veritate magis propinqua sunt, quae ab illa magis in
dono perceperunt.
|
|