Pars 6

Hoc est quod sequitur:

“Clarumque quod circa eam illae essentiarum sunt, quae innumerabiliter ab ea acceperunt.”

Circa eam videlicet divinam naturam, id est propinquae et vicinae illi sunt, et immediate conjunctae, illae essentiarum, hoc est illae essentiae, sive naturae, quaecunque post ipsum esse datum innumerabiliter, vel multipliciter ab ea dona virtutum acceperunt. In quibus primo loco censentur coelestes illae et spirituales naturae angelorum, quae non solum per subtilitatem sapientiae rationabilia sunt, quia intellectu discernunt; sed per subtilitatem quoque spiritualis naturae intellectualia, quia solo intellectu in sua natura percipiuntur, et sensum corporis non contingunt; ac per hoc super omnia, quae sunt, factae sunt, quia vivunt; et super omnia, quae irrationabiliter vivunt, quia discernunt.