Pars 7

Hoc est, quod ait:

“Sanctae ergo coelestium essentiarum dispositiones,”

id est sancti coelestium spirituum ordines,

“factae sunt participatione traditionis hierarchiae,”

id est participatione gratiae, quae traditur hierarchiae secundum Deum ordinatae,

“super ea, quae tantum sunt,”

quia vivunt:

“et super ea,”

quae

“irrationabiliter viventia sunt,”

quia discernunt; secundum quae irrationabiliter viventia nos homines rationalia animalia vocamur et sumus. Nec mirum, inquit, est, si spiritus angelici non solum super existentia et non viventia et super viventia et non discernentia, sed etiam super rationalia et corporalia dignitate facti sunt, quia rationalia corporalia, id est homines, licet ad divinam similitudinem reformentur, non nisi corporalibus tamen mediantibus eruditi et excitati ad illam respiciunt. Angelica autem sublimitas super corporalia omnia constituta invisibiliter, et immediate nulla alia creatura inter ipsam, et Deum constituta, ad divinam similitudinem conformatur copiosius, et multiplicius ab illa gratiam hauriendo, et vicinius illam, ut proximam contemplando.

“Invisibiliter,”

ait, hoc est sine materialibus et corporalibus instrumentis et signis visibilibus in divinam imitationem seipsas conformantes; ipsae scilicet coelestium essentiarum dispositiones.

“Et ad divinam similitudinem,”

per imitationem et conformationem

“supermundane,”

id est spiritualiter

“aspicientes copiosiores pulchre habent ad eam communiones,”

id est multipliciores ab ea videlicet divina similitudine sumunt donorum spiritualium perceptiones, in quibus communionem cum ipsa habent, quia bonum ejus in ipsis spiritualibus donis percipiendo et communicando, in ipsa et cum ipsa possident. Pulchre quidem, et pure, et sine corporali contagione, et materiali attactu; simpliciter in illud assumpto.

“Attendentes”

quidem

“sunt omnem vitam,”

id est summam vitam, in qua est omnis vita; et quae tota est vita, nec aliunde vivens, sed vita; ac per hoc percipientes ex summa vita omnem vitam, ut in ea ipso quod immediate plenitudinem vitae accipiunt in ipsis, vita nunquam deficiat.