|
Sequitur:
|
“Ipsae ergo sunt primo, et multipliciter; et semper ad summum, quantum
fas est, in conformatione divini, et inflexibilis amoris intentae; et
principales illuminationes immaterialiter, et pure recipientes, et ad
ipsas ordinatae, et intellectualem, habentes omnem vitam.”
|
|
Ipsae, inquit, sunt intentae, ad summum videlicet bonum, primo quia
immediate, et multipliciter quia perfecte, et semper quia sine
intermissione intentae,
|
“videlicet quantum fas est,”
|
|
id est licitum, vel possibile creaturae positae,
|
“in conformatione divini et inflexibilis amoris,”
|
|
id est creaturae inflexibiliter vel immutabiliter Deum amanti; et per
inflexibilem et divinum amorem ad Deum se convertenti, et reformanti.
scilicet coelestes virtutes
|
“recipientes principales illuminationes,”
|
|
hoc est primo, et principaliter datas, immaterialiter sine corpore, et
pure sine contagione. Immaterialiter sine visibili significatione, et
pure sine erroris contagione.
|
“Sunt etiam ordinatae ad ipsas,”
|
|
videlicet illuminationes percipiendas, ut secundum differentiam ordinis
differentia sit perceptionis; vel ordinatae ad illas per justitiam sunt
subjicientes se, et coaptantes divinae voluntati per omnia, ut in eo
ipso gratiae illuminationem sine impedimento percipiant, quo ab ejus
veritate per desiderium iniquitatis non discordant.
etiam
|
“habentes intellectualem omnem vitam,”
|
|
quia ipsum quod sunt, vita sunt, et eorum spirituales substantiae hoc
ipsum vivere habent quod esse. Quia ergo in eis aliud non est, quod
vivificat; et aliud quod vivificatur, sed unum ipsum totum; omnem vitam
habere dicuntur, vel omnis vita esse, quia totum quod sunt, vita sunt,
sicut et ipsa summa vita, in qua sunt, et in qua vivunt, omnis vita est;
quia ex se vivit, et vita est, et totum quod est ipsum, vita est.
|
|