LIBER SEXTUS.


TITULUS CAPITULI VII. De seraphim et thronis, hoc est de prima angelorum hierarchia. LITTERA.

Hunc nos recepturi sanctarum hierarchiarum ordinem, dicimus, quod omnes coelestium intellectuum cognominationes declarationem habent uniuscujusque deiformis proprietatis. Et quidem sanctam seraphim nominationem, quae Hebraeorum sunt, scientes, aut intendentes manifestare, aut calefacientes; eam vero cherubim, multitudinem scientiae, aut fusionem sapientiae. Pulchre igitur prima coelestium hierarchiarum ab excellentissimis essentiis sanctificatur, ordinem habens omnibus altiorem, hoc est, circa Deum immediate collocatur; et primo operantes theophaniae, et perfectiones in eam tanquam proximam principalius deferuntur. Calefacientes ergo nominantur et throni, et fusio sapientiae manifestativo deiformium suarum habitudinum nomine. Mobile enim semper eorum circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum intentae, et forsan intimae, et inflexibilis semper motionis, et suppositorum reductivae, et activae exemplativum tanquam recalificans illa, et resuscitans in similem caliditatem, et igneum coelitus, et holocauste purgativum, et incircumvelatum, et inexstinguibile, habentemque sic semper luciformem et illuminativam proprietatem, omnis tenebrosae obscurificationis persecutricem, et manifestatricem, seraphim manifestatio, aut cognominatio docet. Ipsa vero cherubim cognoscibile eorum, et denudum, et altissimae luminum dationis acceptivum et contemplativum, in prima operatrice virtute divinae pulchritudinis, et sapientificae traditionis repletum, et communicativum copiose ad secunda fusioni donatae sapientiae. Ipsa autem altissimarum et compactarum sedium omni diligenter exaltari ignominia subjectionis, et ad summum supermundane sursum ferens, et omni extremitate ineffabiliter in sublimissimum, et circa vere excelsum totis virtutibus incommutabiliter et stabiliter collocatum, et divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitate acceptivum, et deiferum, et famulanter in divinas susceptiones apertum. Haec quidem nominum ipsorum, quantum ad nos, declaratio. Dicendum vero, quam hierarchiam eorum existimamus. Omnis quidem enim hierarchiae speculationem Deum imitanti deiformitate dependentem ineffabiliter esse, et dividi omnem hierarchicam actionem in participationem sacram, et traditionem purgationis purae, et divini luminis, et perfectivae scientiae, sufficienter jam a nobis dictum esse arbitror. Nunc autem dicere digne prosequamur excellentissimos intellectus, quomodo jam secundum eos hierarchia ab eloquiis manifestatur. In primis essentiis, quae post substantificam earum divinitatem collocatae, et veluti in vestibulis ipsius ordinatae, omnem sunt visibilem et invisibilem superexcellentes factam virtutem, propriam existimandum est esse, et omnino aequiformem hierarchiam. Puras igitur eas esse existimandum, non ut immundis maculis et inquinationibus liberatas: neque ut materialium receptivas phantasiarum, sed ut omni diminutione mundas, et altiores, et omni superfirmato templo secundum excelsissimam castitatem omnibus deiformissimis virtutibus supercollocatas, et proprio per se motu secundum diligentis Deum inconversibile ordinis, ineffabiliter receptas, et in subjectis contumeliam omnino nescientes, sed incasualem, ut et intransmutabilem habentes propriae deiformis specialitatis purissiman collocationem. Contemplativasque iterum sensibilium symbolorum, aut intellectualium speculativas, neque ut varietate sacrae scribentis theoriae in divinum reductas, sed ut omnis immaterialis scientiae altiori lumine repletas, et formificae, et principalis pulchritudinis, et superessentialis, et terlucentis contemplatione, quantum fas, refertas, communionem autem Jesu similiter digne factas. Non in imaginibus sacre fictis, formative figurant deificam similitudinem, sed ut vere ipsi approximantes in prima participatione scientiae deificum ejus luminum, et quia Deo simile ipsis substantialiter donatum est. Communicat autem hujusmodi, ut possibile, in praeoperatrice virtute deificis ipsius, et humanis virtutibus. Perfectas autem similiter, non ut sacra varietate analecticam [analyticum] scientiam illuminatas, sed ut prima, et supereminenti deificatione repletas, secundum excellentissimam, quantum in angelis, divinorum operum scientiam. Non enim per alias sanctas essentias, sed ab ipsa divinitate sanctificatae, in ipsam immediate extenduntur omnibus supereminenti virtute et ordine, et ad castissimam omnino fortitudinem collocantur, et ad immaterialem et invisibilem pulchritudinem, quantum fas, in contemplationem adducuntur, et ad divinorum operum scibiles rationes, ut primae, et circa Deum essentiae flectuntur, et ab ipso perfectionis principe excellentissime [excelsissime] sanctificatae sunt. Hoc ergo et theologi aperte declarant, suppositas quidem coelestium essentiarum dispositiones superfirmatis ornate erudiri deificas scientias: omnium vero altiores ab ipsa divinitate, quantum fas, doctrinam illuminari. Quasdam enim earum introducunt a prioribus sacre eruditas, Dominum esse coelestium virtutum, et Regem gloriae in coelos humanitus receptum (Psal. XXIII). Quasdam vero apud ipsum Jesum quaerentes, et pro nobis suae divinae actionis scientiam discentes, et eas ipsum Jesum immediate docentem, et praelargiens eis manifestantem suam humanam benignitatem. Ego enim, inquit, disputo justitiam, et judicium salutaris (Isa. LXIII). Miror autem quod et coelestium essentiarum primae, et tantum simul omnes supereminentes divinis illuminationibus, ut mediatae quaestiones reverenter appetunt. Etenim non inde interrogant: Quare tua [tibi] rubra vestimenta? Apud seipsas vero deliberant ante interrogare, ostendentes quidem, quod discunt, et deificam scientiam appetunt, non autem praesilientes per divinam processionem inditam illuminationem. Num ergo prima coelestium intellectuum hierarchia, ab ipsa perfectionis principe sanctificata, quo in eam immediate extenditur sanctissima purgatione, multo lumine, ante perfecta consummatione, proportionaliter eam implens purgatur, et illuminatur, et perficitur; omni quidem minoratione pura, primi vero luminis plena, et primo data cognitione, et scientia participans perfecta. Comprehendens autem (et hoc dixerim fortassis non immerito), quod et purgatio est, et illuminatio, et perfectio divinae scientiae assumptio. Ignorantiam quidem utpote purgans secundum ordinem indita scientia perfectarum doctrinarum, illuminans autem ipsa divina cognitione per quam et purgat non prius contemplantem, quam manifestat per altiorem illuminationem, et perficiens iterum ipso lumine secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum. Ipsa ergo est, quantum ad nostram scientiam, prima coelestium essentiarum dispositio, in circuitu Dei, et circa Deum immediate stans, et simpliciter, et incessanter circuiens aeternam ejus scientiam, secundum excellentissimam, quantum in angelis, semper mobilem collocationem. Multas quidem, et beatas videns pure contemplationes, simplosque, et immediate fulgores illuminata, et divino alimento repleta; multa quidem primo data fusione, solaque domestica, et unifica divinae refectionis unitate, multaque communione Dei, et cooperatione digna effecta ad eam, ut possibile, similitudine bonarum habitudinum et actionum: multaque divinorum superposite cognoscens, et divinae scientiae, et cognitionis in participatione, secundum quod fas est, facta. Propterea et laudes ipsius theologia iis, qui in terra sunt, tradidit; in quibus mirabiliter manifestatur excellentissimae ipsius illuminationis eminentia. Alii enim quidam ejus sensibiliter dicendo tanquam vox aquarum reboant: Benedicta gloria Domini ex loco suo. Alii vero et illam valde laudabilem et piissimam reclamant theologiam: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth; plena omnis terra gloria ipsius (Ezech. I; Ezech. III; Isa. VI; Apoc. IV). Has autem excelsissimas coelestium animorum hymnologias, jam quidem in iis, quae sunt de divinis laudibus, quantum possibile, aperuimus, et dictum est de iis in illis, quantum ad nos, sufficienter. Ex quibus in recordationem sufficit dicere tantum secundum praesens tempus, quod theologicam seientiam ipsa prima dispositio, quantum fas, illuminata est a divina bonitate, per quam, tanquam deiformem hierarchiam et aliis seipsam deinde tradidit, illud per brevitatem dicendo subintroducens, ipsam piissimam, et summe benedictam, et omnino benedictam divinitatem fas est benedictam esse ex Deum recipientibus quantum possibile cognosci, et laudari intellectibus. Ipsi enim sunt tanquam deiformes divini loci, divinae, ut eloquia aiunt (Psal. IX, XLVI, LXXIX; Isa. LXVI), quietis. Et quia monas est et unitas tres substantialiter, et supercoelestibus essentiis usque novissima terrae extendens bonitatem suam in omnia quae sunt, providentiam, tanquam omnis essentiae super principale principium, et causa, et omnium super essentialiter immensurabili continentia circumligans.