Pars 9

Sequitur:

“Et suppositorum reductivae, et activae exemplativum.”

In superiori enumeratione expressit virtutem dilectionis verae in Deum, si quantum est, nescio; sed puto quantum dici potest. Nunc subsequenter ostendit ejusdem dilectionis vim, effectumque ad proximum. Illic motum ejus et conversionem ad superiora demonstravit, qua Creatorem suum sitiunt: hic vero exponit motum ejus, et conversionem ad inferiora, et proxima, qua ab invicem non recedunt. Motio igitur dilectionis, quae illic ad superiora intenta, et intima, et inflexibilis dicitur, hic ad supposita et inferiora reductivae et activae exemplativum nominatur. Motus enim ille, qui in superiori est contemplatio, in inferiori est operatio. Ad superiora tendit, ut in eis quiescat; ad inferiora tendit, ut ea ad se reducat. Sursum ergo charitas movetur, ut illic maneat; deorsum, ut redeat. Propterea motio charitatis in superioribus quidem ad inferiores reductiva, et activa dicitur. Reductiva in eo, quod illos ad Creatorem suum eodem igne charitatis succendens convertit. Activa in eo, quod illos accepta claritate illustrans ad ipsius voluntatem componit. Reductiva est ergo subjectorum, quia illos ad superiora trahit. Activa, quia illos in inferioribus disponit. Reductiva, ut ad Deum tendant. Activa, ut secundum Deum incedant. Hujusmodi ergo motionis reductivae, et activae subjectorum, id est quae subjecta reducit ad ea, quae sunt supra se, et ad agendum instituit in se, exemplativum est forma illa dilectionis, in qua exemplo superiorum subjectis ostenditur, quanto affectu charitatis, et secundum Deum incedere, et ad ipsum debeant inhiare. Sive ut ita legatur, exemplativum subjectorum, id est quod subjectis in exemplum proponitur: reductive et active adverbialiter pronuntiatis, eodem sensu manente. Videte ergo quomodo se expandit charitas, omnia complecti desiderans in illis spiritibus beatis, et Deo proximis, quasi e vicino ardentibus, et ferventibus amplius. Ignis dilectionis ad superiora quidem reducitur, dum per dilectionem Dei bonum suum sitiens, movetur et ad inferiora et subjecta, participes boni sui, et consortes secum colligere volens. Diligentes ergo diligendi formam subjectis tribuunt, et ardentes in se alios quoque flamma dilectionis succendunt. Propter hoc itaque dilectio illorum exemplum facta est subjectorum ad superiora tendendi, et secundum superiora incedendi, tanquam recalificans illa, videlicet subjecta et resuscitans in similem caliditatem, ut similiter ardeant, etsi non aequaliter. Quod autem ait

“recalificans, et resuscitans,”

non ita intelligendum est, quasi prius exstincti, et mortui, iterum accendantur et vivificentur; sed quod per dilectionem desuper venientem ad eadem rursus, quae sursum sunt, amanda et expetenda excitentur. Per ignem ergo dilectionis quasi recalefiunt et resuscitantur, in quibus accensa dilectionis flamma ad illa rursum amanda reducitur, a quibus prius et principalius amantibus in subsequentes, et subjectos amatores oriebatur. Omnia ergo haec docet cognominatio seraphim, sive manifestatio. In eo namque quod Seraphim, id est incendentes, aut calefacientes cognominantur, et cognominatio ipsis est, et nobis manifestatio, quia et ipsis in voce cognominatio exprimitur, et nobis in vocis interpretatione proprietas cognominationis manifestatur, quia non manifestarentur nisi cognominarentur. Qui enim sibi noti sunt contemplatione, nobis innotescunt cognominatione: et idcirco ipsis quantum ad vocem cognominatio dicitur, nobis quantum ad vocis interpretationem manifestatio appellatur. Ipsa ergo cognominatio, sive manifestatio seraphim omnia haec docet, id est videlicet mobile eorum circa divina, et incessabile, et docet etiam calidum, et acutum, et superfervidum motionis eorum intentae, et intimae, et inflexibilis, et docet etiam exemplativum subjectorum, reductive et active, quod in ipsis est, et ab ipsis ad reductionem, et actionem subjectis praebetur, ut recalefiant et resuscitentur in caliditatem similem caliditati superiorum et fervorem. Docet etiam ipsa cognominatio seraphim

“igneum coelitus, et holocauste purgativum, et incircumvelatum, et inexstinguibile.”

Quod in ipsis est primum coelitus, sive divinitus descendens in ipsos: deinde ab ipsis, ut ardeant et succendant, purgentur et purgent, revelentur et revelent.