Pars 10

Et docet etiam ipsa cognominatio seraphim luciformem, et illuminativam proprietatem eorum habentem se semper sic: sic, id est uno eodemque modo, ac sine varietate, et mutabilitate permanentem, et persecutricem omnis tenebrosae obscurificationis, ut ad ipsam non accedat; et manifestatricem, ut extra ipsam non lateat: haec ergo omnia seraphim cognominatio, aut manifestatio docet. Et haec omnia, sicut diximus, in una dilectione sunt, et una dilectio sunt: quae ipsis desuper datur, et per ipsos ad subjectos derivatur. Cujus dilectionis triplicem vim in illis summis spiritibus, hac enumeratione auctor distinguit: supra ipsos, in ipsis, et sub ipsis. Supra ipsos mobilem, in ipsis vitalem, sub ipsis operantem. Supra ipsos per desiderium, in ipsis per sensum, sub ipsis per affectum. Supra ipsos quaerentem, in ipsis sentientem, sub ipsis colligentem. Supra ipsos, in eo quod appetunt; in ipsis, in eo quod sentiunt, sub ipsis, pro iis, quos ad id quod sentiunt in se, et ad in quod appetunt supra se, secum trahunt. Propter hujusmodi mirabiles operationes dilectionis tam multa de ipsa dixit: in quibus fortassis totum dixisset, si totum dici potuisset. Nos vero utrumque pertimescimus, si vel negligentes, vel fastidiosi fuerimus. Durum nobis est in re tam dulci aliquid negare, quod accepimus: et rursum temerarium nobis videtur adjicere quidquam, quod non debemus. Quid est, putatis, dilectio? Quando totum dicetur? Ecce diximus

“mobile”

illud ipsis,

“et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum, et intentum, et intimum, et inflexibile, et exemplativum, et reductivum, et activum, et recalificans, et resuscitans:”

et videbatur hoc multum esse, et forsitan satis: nisi adhuc sequerentur alia mira, nescio utrum mirabiliora.

“Igneum,”

inquit,

“coelitus, et holocauste purgativum.”

Duo notanda sunt, quia igneum nominavit, et idipsum coelitus. Nam et igneum aliud est a terra, sed non est simile illi, quod igneum coelitus est. Urit enim, et consumit, et vastat, et destruit; nec societas illi esse potest cum alio. Qui enim illi approximant, laeduntur; et si omnino ad illud contingunt, jam consumi incipiunt. Quod vero igneum coelitus est, suaviter ardet; et accendit quidem, sed non consumit; et si quid consumit, non tamen ad laesionem, sed ad purgationem: hoc enim consumit, quod laederet, si consumptum non esset. Propterea post

“igneum coelitus,”

sequitur

“purgativum holocauste;”

quia ipsum igneum purgat, et totum purgat, et ex toto purgat, non solum a corruptione mali, sed etiam a defectu boni. Quaedam enim fuerunt, quae corruptionem mali contraxerant; quaedam fuerunt, quae perfectionem boni nondum perceperant: et erant utraque purganda; altera a corruptione, altera ab imperfectione. Quae in terra erant, purganda erant a corruptione; quae autem in coelo, purganda erant ab imperfectione. Illa, quia in prima conditione non erant perfecta; ista, quia post primam conditionem erant corrupta. Illa purgata sunt ab imperfectione, quando in glorificatione sunt consummata; ista purgata sunt a corruptione, quando a peccato sunt liberata. Illorum ergo purgatio non erat mali emendatio, quod non habebant; sed boni consummatio, quod minus habebant. Istorum autem purgatio prius erat emendatio; postea consummatio. Talem ergo purgationem in illa spiritali coelestique natura intelligimus. Sed et si quis in illis purgationem intelligat, non quae inerat corruptionis, quia semper mundi erant, sed perfectae munditiae, cui nihil corruptionis inesse poterat, et hoc convenienter intelliget. Illud ergo

“igneum coelitus,”

quo inflammantur, ut ardeant et purgantur vel ab imperfectione ad consummationem, vel ad plenam munditiam contra omnem corruptionem:

“holocauste purgativum”

est, id est universaliter purgativum, vel in toto purgativum, quia totum purgat et in toto purgat; vel ne aliqua insit corruptio, vel aliqua desit perfectio. Holocaustum enim est, quod totum incenditur, et totum crematur.