EXPOSITIO. Pars 1 |
Septimi capitis titulus est: De interpretatione seraphim, et cherubim, et thronorum; et de prima, quae eorum est, hierarchia. Postquam enim enumeravit ordines coelestium hierarchiarum, nunc de interpretatione, et significatione cognominationum tractare incipit. Et primum de iis, qui in prima sunt hierarchia computati, id est de seraphim, et cherubim, et thronis secundum proprietatem appellationis virtutem eorum demonstrans. |