|
|
“Hunc nos recepturi sanctarum hierarchiarum ordinem.”
|
|
Hunc, inquit, ordinem sanctarum hierarchiarum, quem superius diximus,
nos recepturi et approbaturi:
consequenter,
|
“quod omnes coelestium intellectuum cognominationes declarationem habent
uniuscujusque deiformis proprietatis.”
|
|
Omnes enim cognominationes sanctorum intellectuum, id est spirituum,
declarationem habent deiformis proprietatis uniuscujusque ordinis.
Cognominatio declarat quod proprium illi est, et singulare, per
excellentiam doni in deiformitate collatum. Omnis enim gratia ad Dei
similitudinem animum reformat; et tamen quod in ipsa una forma singulis
collatum est proprium, sicut discretum est in munere, sic discernendum
erat in appellatione.
|
|