|
Sequitur:
|
“Et quidem sanctam seraphim nominationem, quae Hebraeorum sunt,
scientes, aut incendentes manifestare, aut calefacientes; eam vero
cherubim, multitudinem scientiae, aut fusionem sapientiae. Dicimus,
inquit, quod omnes coelestium intellectuum cognominationes declarationem
habent uniuscujusque deiformis proprietatis.”
|
|
Nos, dico, scientes nominationem seraphim: quae seraphim Hebraeorum
sunt, id est, Hebraice sic appellantur, manifestare aut incendentes, aut
calefacientes; eam vero subaudi nominationem, quae est cherubim,
scientes manifestare multitudinem scientiae, aut fusionem sapientiae, ut
in ipsa expressione nominum spiritualium declaretur gratia donorum, quae
etsi singula non sint, excellentia tamen constant.
|
“Pulchre igitur prima coelestium hierarchiarum ab excellentissimis
essentiis sanctificatur, ordinem habens omnibus altiorem, hoc est circa
Deum immediate collocatur: et primo operantes theophaniae, et
perfectiones in eam tanquam proximam principalius deferuntur.”
|
|
Hoc, inquit, pulchrum et conveniens est, ut prima hierarchia spiritus
habeat excellentiores, quoniam et ipsa ordine caeteris omnibus altior
est hierarchiis, et Deo vicinior circa ipsum immediate, id est nulla
alia inter ipsam et Deum consistente, collocata. Et propterea quia
proxima Deo est, idcirco theophaniae, id est divinae apparitiones, vel
manifestationes, sive illuminationes primo operantes, a creatore
scilicet in creaturam, non per creaturam (illae enim primae sunt
operationes divinae illuminationis in creaturam sive creatura, secundae
per creaturam in creaturam): et perfectiones etiam donorum spiritualium
in ipsam primam hierarchiam principalius deferuntur, quam in caeteras
consequentes, et subjectas: quippe quae omnem participationem
spiritualis gratiae nonnisi ipsa mediante concipiunt.
|
“Calefacientes ergo nominantur, et throni, et fusio sapientiae
manifestativo deiformium suarum habitudinum nomine.”
|
|
Quandoquidem divinae illuminationes et perfectiones in ipsam
principalius deferuntur, idcirco qui in ea sunt ordines constituti, alii
ignem amoris concipiendo et praebendo calefacientes nominantur, sicut
seraphim; alii judicio veritatis potentes, throni; alii cognitione
scientiae lucentes et illuminantes, fusio sapientiae, sicut cherubim,
appellantur manifestativo nomine deiformium suarum habitudinum. Ex ipso
quippe nomine appellationis manifestatur virtus deiformis habitudinis,
ut ipso noscantur divina similitudine praediti, quo discreta, ac
singulari appellatione noscuntur signati. Nam quod in unoquoque ordine
discretio nominis singularem quamdam, ac propriam notat habitudinem
divinae participationis, ex subjecta sententia probat, dicens:
|
“Mobile enim semper eorum circa divina, et incessabile, et calidum, et
acutum, et superfervidum, intentae, et forsan intimae, et inflexibilis
semper, motionis et suppositorum reductivae, et activae exemplativum
tanquam recalificans illa, et resuscitans in similem caliditatem, et
igneum coelitus, et holocauste purgativum, et incircumvelatum, et
inexstinguibile habentemque sic semper luciformem, et illuminativam
proprietatem omnis tenebrosae obscurificationis persecutricem, et
manifestatricem, seraphim nominatio, aut manifestatio docet.”
|
|
Si ego quod sentio dicam, primum hoc fateor, quod verba audivi aut non
homini dicta, aut non dicta ab homine. Nam et per hominem ea dici tam
magnum mihi videtur, ut nihil amplius homini dari possit. Et forte, quia
verba ista ab illis nata sunt, quae audiri potuerunt, dici non
debuerunt. Nam ille quidem, qui haec suggerebat, vel docebat, usque ad
tertium coelum pervenerat, et intraverat in paradisum, Dei ibique verba
quaedam de verbo audierat secreta omnino, et proxima silentio, usque ad
quae auris humana non contingeret: quae nemo audiret, donec sciret.
Intus enim audiebantur ubi dicebantur, et non poterant exire foras ubi
erat homo. Propterea ab eo qui intus erat, et valde intus, intus et
introrsum audiri potuerunt; sed iis, qui foris erant, dic non debuerunt.
Ne tamen vel illi, qui foris erant, derelinquerentur, si ab eo, qui
intus erat, non vocarentur: nata sunt de verbis verba, sicut verba de
verbo nata fuerunt: de verbis, quae intus servari debuerunt, verba quae
foras proferri potuerunt; de immensis magna, de occultis obscura, de
impenetrabilibus profunda, quae a nobis audita sunt utrum intellecta,
nescio. Haec sunt verba ipsa, quae magistri discipulus, et discipulorum
magister nobis scrutanda, vel potius miranda proposuit. Primus enim
discipulus Verbi verba audivit a Verbo, et ille verbis aliis doctor
factus discipulum habuit, et doctorem fecit. Quo tandem ad nostrum
auditum descendente quasi de coelo vox in terram personuit, et ipsa
aures nostras jam stupore implevit; nondum tamen corda manifesta
veritate illuminavit. Propterea qui homines fuerunt, et nondum divina
capere potuerunt, dixerunt, quod tonitruum factum fuerat, quia solum
consternabantur, et non erudiebantur. Alii ad modicum illuminati, nondum
consummati, angelum putaverunt, Deum non intellexerunt. Itaque et nos
supernae vocis tonitruum audivimus, et coepimus mirari, nondum
illuminari. Si tamen fuerit nostra admiratio excitatio, ipsa admiratione
convertemur, ut conversione illuminemur. Et erunt tunc verba ipsa dulcia
non solum miranda, sed amanda, cum coeperint audiri et sciri, si tamen
ad ipsa gratiosi fuerimus. Si enim non diliguntur, non intelliguntur;
neque amantur, si non gustantur. Quid ergo? Quare audivimus, si non
intelligimus; aut quomodo intelligimus, si non diligimus? Ego pro mea
parte respondeo: Si non praesumo de dilectione, non discedo ab
admiratione. Forsitan ipsa admiratione evigilabo ad cognitionem: et si
minus excitor ad cognitionem, incitabor ad dilectionem. Et erit interim
dilectio ipsa refectio, donec ex ea oriatur contemplatio, per quam fiat
illuminatio.
|
|