Pars 4

Quid est illud angelorum

“mobile semper circa divina, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum motionis semper intenta, et forsan intimae, et inflexibilis semper?”

Si dixerimus quod dilectio hoc est, fortassis parum dixisse videamur, nescientibus quid sit dilectio. Nunquam enim parum dicit, qui dilectionem dicit, nisi forte parvam dicat dilectionem. Non autem iste parvam dilectionem dicere voluit, qui tam multa de dilectione dixit.

“Mobile, inquit, et incessabile, et calidum, et acutum, et superfervidum.”

Mobile, quia vita; incessabile, quia perpetua; calidum, quia amor; acutum, quia sapientia. Nunquid satis est hoc? vitam dixit, perpetuam nominavit, amorem posuit, et sapientiam adjunxit. Et totum hoc in una dilectione est, et una dilectio est. Vis scire, quod dilectio vita est? Audi dilectum illum, et dilectorem dilectionem commendantem.

“Qui non diligit, inquit, manet in morte (Joan. I).”

Ergo dilectio vita est; et qualis vita?

“Charitas nunquam excidit (I Cor. XIII).”

Si autem charitas nunquam excidit, vita perpetua est dilectio. Et quid amor? Ubi calidum illud, et fervidum ostendere poterimus in dilectionem? Ubi fervorem, et calorem amor habuit; vel potius, ubi amor sine calore, et fervore fuit? Ambulantes et amantes, incendentes et ferventes, quid dixerunt de Jesu, quem audierunt, et non cognoverunt in via? Ambulabant enim et movebantur, impatientia dilectionis acti, quia si starent non amarent. Mobile enim amoris est sicut et calidum, ut non torpescat dilectio vera. Ambulabant ergo in mobili amoris, et ardebant in calido, et dicebant:

“Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum loqueretur nobis in via? (Luc. XXIV.)”

Quia enim ambulabant, mobile habebant; et calidum, quia ardebant; acutum autem non habebant, quia non cognoscebant. Propterea enim quia acutum non habuerunt, audierunt:

“Stulti, et tardi ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae (ibid.).”

Ergo hebetes fuerunt, et tardi ad cognoscendum; sed non tepidi, aut pigri ad diligendum. Quia tamen prius dilexerunt postea cognoverunt, ut acutum in dilectione esset sicut et calidum. Prius calidum, postea acutum. Propterea non dilexit acutum et calidum, sed calidum et acutum: quemadmodum prius mobile, postea incessabile, ut mobile ad inquisitionem excitet, incessabile, ad perseverantiam confirmet; calidum, ut sensum vivificet; acutum autem, ut penetret ad comprehensionem. Significat enim acutum impetum quemdam amoris, et vehementiam desiderii ardentis, ferentis se in amatum, et intrantis, et penetrantis, ut ibi sit, ubi est ipsum, quod amatur, cum ipso, et in ipso, ut non solum ab ipso calidum sit, sed transeat acutum in ipsum. Poterat enim calidum esse, et quasi de longe calefieri: cui hoc satis esset amare ita absentem, et praesentem non videre, vel praesentissimam possidere. Sed non erat amor hierarchiae perfectus, neque amabilis multum, nisi acutum faceret sibi, et transiret omnia, et penetraret, donec ad dilectum perveniret, imo potius in dilectum iret. Si enim in dilectum non vadis, adhuc foris amas, neque acutum habes dilectionis. Sed habes, et torpens divisus manes, et extra illum, ut unum non efficiaris. Amor autem unum te facere vult cum ipso: et idcirço penetrat omnia, et appropinquat quantum potest, ad unum ipsum.