Pars 5

Considera modo quomodo acutum habebant amoris de quibus dictum est:

“Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur (Ezech. I).”

Impetus namque ipse acutum fuit, sicut et liquidum in alio quodam loco acutum nominatur dilectionis. Et puto quod sponsa erat ipsa, quae loquebatur; et non oportebat durum aliquid aut asperum paventi et timidae adduci. Idcirco liquidum nominatum est pro acuto in blandimento dilectionis. Nam et ipsum liquidum penetrat sicut acutum, et non cessat donec ad interiora pervenerit. Idcirco ait:

“Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est; quaesivi illum (Cant. III).”

Propterea enim quaesivit illum, quia liquefacta est ad illum. Nisi enim liquefieret ad illum, non curreret post illum; sed dura staret, et non intraret. Nunc autem liquefacta est, et currere coepit; sed nondum statim invenit, donec pervenit. Idcirco et hic quoque incessabile necessarium erat, ut intraret, et penetraret, et diceret:

“Tenui illum, nec dimittam, donec introducam, inquit, eum in domum matris meae, et in cubibulum genitricis meae (Cant. V). Introducam, inquit, eum in domum matris meae, in cubiculum genitricis meae.”

Ergo ipse ad te intrabit, ut tu ingrediaris ad ipsum. Tunc enim tu intras ad ipsum, quando ipse ad te ingreditur. Quando amor illius cor tuum intrat, et penetrat, et ad intimum cordis tui dilectio illius pertingit; tunc intrat in te ipse, et tu quoque intras teipsum, ut ingrediaris ad ipsum. Igitur tu ipsum ad te introducito; nec quolibet modo ad te introducito, ut maneat scilicet vel subsitat extra apud te, vel in portis tuis, vel in atriis tuis; sive ante ostium domus tuae, aut etiam solummodo in domo tua, quia non multum est, neque magnum hoc dilectioni magnae, nisi usque ad thalamum perveniat, et cubiculum ingrediatur, et usque ad interiora penetret, et in intimis tuis requiescat. Adhuc amplius dicam, quia, et cubiculum genitoris forte non amat nisi in cubiculum genitricis introducatur, ubi dilectio magis tenera est et blandimenta dulciora, ut nihil apud te durum aut rigidum inveniat virilis truculentiae. Sed totum liquefiat, et mollescat igne dilectionis. Tunc enim nihil duritiae obsistet, ut ad intima charitas perveniat, et acutum habeat omnia penetrare dilectio; hoc nobis dicendum erat, pro acuto dilectionis, et liquido ut intelligas vim amoris et dilectionis quanta est. Si tamen hoc intelligi potest, quoniam dilectio supereminet scientiae, et major est intelligentia. Plus enim diligitur, quam intelligitur, et intrat dilectio, et appropinquat, ubi scientia foris est. Nec mirum: quia dilectio semper amplius praesumit, et confidit semper; ingerit se sine cunctatione amor. Propterea acutum habet, et liquidum penetrans omnia, et impetum sequens ardentis desiderii sui, non dissimulare valens donec ad amatum perveniat; et eo ipso amplius adhuc sitiens intrare in ipsum, et esse cum ipso, et tam prope, ut si fieri possit, hoc idem ipsum sit quod ipse. Nunquid non acutum valde est, haec omnia penetrare, et ad intima intrare, ut nec repelli possit aliqua virtute, donec perveniat ubi amat?

“Quis, inquit Apostolus, separabit nos a charitate Christi? Persecutio, an fames, an gladius? (Rom. VIII)”

et caetera multa, quae impedimento esse potuissent, si dilectio illis non obstitisset. Dilectio autem, quia acutum habuit, teneri non potuit; sed pertransivit, et penetravit, evadens libere, et currens ad desiderium suum. Si ergo tale est calidum et acutum dilectionis, quale putas est quod sequitur,

“superfervidum?”

Nam illud oportet aliquid amplius habere, quod ad incrementum adjectum est praecedentium virtutum. Sed et ipsa res admonet in eo majus quiddam cogitare, quod superfervidum est, quam quod calidum et acutum.