|
Nostis enim quomodo id, quod fervet quadam caloris et incendii sui
violentia jactatur extra se, et tollitur supra se, et facit motionem
magnam ex subjecta et invisibili aestuatione concepti fervoris. Et non
videtur, qui intus est et movet, calor incendii latentis; sed quod
movetur, videtur eo: et ex eo quod videtur, concipimus et intelligimus
vim magnam, et virtutem robustam, et violentiam fortem ejus, qui latet,
et non videtur. Quis poterit digne visibilium aemulationem ad
invisibilium majestatem conducere? Spectacula proposita sunt, et
ostenditur nobis fervor ex calore, et humore, sive potius in humore ex
calore: et videmus quemadmodum calor sine tumultuatione sensim ad
humorem ingreditur, ut ingressus illum potenter et violenter ejiciat.
Suggerit se invisibiliter, ut illum manifeste attollat, quasi eum illic
esse nolit, quem tam vehementi velut impetus cujusdam indignatione
ejicere festinat. Movetur ergo calidum ad acutum, deinde promovetur
acutum ad superfervidum. Quod enim prius acutum fuit, et liquidum in
dilectione obsistentia alia penetrare valens, superfervidum fit jam, et
bulliens in seipso stare non valens. Acutum enim est amoris, cum omnia
transeundo despicit; superfervidum autem, cum etiam semetipsum
contemnendo relinquit. Nam qui hoc solum appetit, quod amat in illius
comparatione etiam, semetipsum despicit. Neque enim vere illud solum
appeteret, si vel semetipsum cum illo amaret. Non autem hoc facere
potest nisi magna et singularis dilectio, ut prae amore illius, quod
solum diligitur, ille etiam, qui amat, quemadmodum a semetipso,
despiciatur. Fit ergo miro quodammodo, ut dum per dilectionis ignem in
illum sustollitur, qui est supra se, per vim amoris expelli incipiat, et
exire etiam a se. Quomodo ergo fervet, et quomodo bullit corde, qui per
conceptum superni amoris ignem, dum in illum solum, qui sursum est,
appetendum fertur cogitatione et desiderio extra semetipsum projicitur,
et supra se elevatur, nec se cogitat, dum illum solum amat? Sic
intelligimus mobile, et incessabile, et calidum, et acutum et
superfervidum dilectionis.
|
|