Pars 7

Sed quomodo haec assignare poterimus in illis supercoelestibus naturis, quibus idem est vita quod essentia, quia non aliam habent essentiam quam vitam? Quis est ille incessabilis earum motus circa divina, et calidum, et acutum, et superfervidum? Quae sunt illa divina, circa quae incessabiliter moventur, et calescunt, et acuuntur, et superfervent? Nam qui in circuitu est, nondum intrat; quia vel tepet a calido, vel torpet ab acuto. Si ergo acutum habent, quomodo in circuitu sunt? Forte quia divina illa, de quibus Scriptura locuta est, intus sunt omni creaturae, et ita prorsus secreta et latentia, ut si etiam contingi possunt, penetrari non possint. Alia vero divina quaedam sunt, quae in manifestationem veniunt, et se quodammodo ad cognitionem exponunt, vel dum prodeunt intro ad animum, vel dum procedunt foras usque ad sensum. Nam quaedam divina prorsus intus esse, et abscondita, et latentia, quaedam vero foras exisse, et manifestata esse Apostolus insinuat, dicens:

“Quod notum Dei est, manifestum est in illis (Rom. I).”

Cum enim dicit;

“Quod notum Dei est,”

id est noscibile de Deo, ostendit, plane ex iis quae Dei sunt, et in Deo sunt aliquid esse manifestum, aliquid occultum. Et id quidem quod manifestum est, per scientiam posse contingi; id vero, quod prorsus absconditum est, nulla ratione posse penetrari. Sunt ergo divina quaedam, et Dei quaedam ad manifestationem proposita, quae secundum aliquid penetrari possunt, et comprehendi; quaedam vero tam profunda, et occulta, et intima valde, et impenetrabilia omnino, ut scrutari non possit illa omnis intellectus, neque ulla sapientia investigare: de quibus magnum hoc est, cum datur ad illa contingere, etiamsi non detur illa penetrare; et cum ad illa penetrando pervenitur, illa tamen non penetrantur, sed manent impenetrabilia et incomprehensibilia, in quibus hoc solum, quod foris est, pervenienti intelligentiae ad cognitionem ostenditur, et id, quod semper intus est, ad comprehensionem non aperitur.