Pars 8

Considera modo et vide, si non te erudiant de invisibilibus Dei ea, quae visibilia facta sunt a Deo. Nam quae sola ratione aliquando minus investigantur, nonnunquam luce exemplorum cognoscibilia efficiuntur. Vide ergo, quid possit sensus carnis in mundo, ut ex eo intelligas sicut intelligi potest, quid possit sensus mentis in Deo. Quando mundum justum visibilem oculo carnis contingimus: ea, quae foris ipsi sunt, percipimus; et ad ea, quae intus latent, sensu eodem penetrare non valemus. Et si aperiuntur aliquando quaedam, quae latuerunt, latent adhuc alia multa quae comprehendi non possunt, vel immensitate quia sensum excedunt; vel subtilitate, quia sensum effugiunt; vel obscuritate, quia sensum ad se non admittunt. Ita cogita quod sensus mentis rationalis, ille, quo divina percipimus, si quando ad Deum contingendum admittatur, ea solum, quae quasi sunt foris illi, percipit; et illa quae intus occulta et abscondita latent non comprehendit. Idcirco autem dixit, quod illi foris est, et non nobis; quoniam omne, quod in Deo est, ad omnem creaturam intus est: sed tamen ad comparationem eorum, quae omnino comprehendi non possunt, illi quodammodo, sive in illo foris dicitur, id quod de illo secretissimae etiam et subtilissimae intelligentiae manifestatur. Per acutum igitur amoris penetrant ad ipsum: et tamen per incomprehensibilem majestatem, ipsius permanent circa ipsum, ut non ad totum ingrediantur, etiamsi penetrant usque ad aliquid. Sed et hoc ipsum considerare oportet, quod circa ipsum esse dicuntur, et non in una parte aliqua. Ambiunt enim desiderio, quod intellectu non penetrant, ut non reliquant quidquam inconsideratum ex omnibus, quae possunt agnosci, semper videntes, et semper videre sitientes. Stabiles, ne recedant; mobiles, ut incessanter appetant. In circuitu, quia ad totum quod est, non intrant. In circuitu, quia immediate appropinquant. In circuitu, quia omne, quod in illo noscibile est, per contemplationem et dilectionem lustrant. Sic ergo mobile eorum circa divina, et incessabile, et ipsius motionis incessabilis, et intentae, et forsan intimae, et inflexibilis calidum, et acutum, et superfervidum possunt convenienter intelligi. Hoc tamen praeterire non oportet, quod motionem invisibilium naturarum incessabilem, et intentam, et forsan intimam, et inflexibilem nominavit, in uno solo dubitantis voce usus, cum ait forsitan, quasi caetera sine haesitatione assereret, hoc solum nisi cum determinatione dubitationis astruere non auderet. Motio igitur illorum spirituum summae divinitati approximantium incessabilis dicitur, et intima, et inflexibilis; quia a se per amoris desiderium in Deum tendens, et mobilis semper est, ut nunquam in se subsistat; et intenta ut in illum pergat; et intima, ut ad exteriora non effluat; et inflexibilis, ut ad alia extra seipsum et praeter ipsum non divertat. Quare ergo non dicit absolute intimae; sed quasi dubitans, et an ita esset, sive ita dicendum esset, nesciret, forsan addidit? Fortassis, quia vere intimum hoc solum intelligendum et dicendum putavit, quo interius nihil est. Intima ergo motio non est, nisi quae vel ab intimo est, vel usque ad intimum est. Quia ergo divina natura sola omni naturae intus est, sola ipsa ad omnem naturam intima est; cujus motus sine motu ad creaturam solus in re intimus dicitur, quia ab eo est, quo nihil magis intimum invenitur. Motus autem creaturae ad Creatorem quamlibet secretus, et penetrans intimus tamen proprie dici non potest; quia ab eo est, quod in foris est, ad quem est: et cum ad ipsum, qui intimus est contingendum ducitur, via illi usque ad ipsius intima non aperitur. Quia ergo secundum aliquid et foris venit a creatura exiens, et foris subsistit usque ad intima Creatoris penetranda non pertingens, intimus omnino nominari non debuit, licet tamen pro eo, quod ab interiori natura ad intimam est, convenienter intimus dici possit: propter hoc bene ait, forsan intimae, ut innueret quod secundum aliquid intimum dici poterat, quod secundum omnem modum intimum non erat. Potest namque intima dici proprietate, non comparatione. Intima illi, a quo est; sed non illi, ad quem est.