|
Otia longa novum exordium poscunt. Paulo superius ingressi fuimus
sermonem de cognominatione angelorum, ubi auctor demonstrat quare
singulis ordinibus angelorum tales sunt cognominationes, sive
appellationes attributae. Et de primo quidem, atque supremo ordine, qui
seraphim cognominatur, ejusdem appellationis rationem, quae a theologia
data est, secundum capacitatem nostram prosecuti sumus. Nunc superest ut
eam quoque, quam de sequentis ordinis cognominatione rationem reddit,
consideremus. Prius dixerat, quod cognominatio, sive manifestatio
seraphim docet
|
“mobile illorum, et incessabile, et calidum, et acutum, et
superfervidum,”
|
|
quae post haec adjuncta sunt: nunc vero infert et dicit, quod ipsa
cognominatio, sive manifestatio cherubim docet
|
“cognoscibile eorum, et deividum,”
|
|
etc. Ait enim:
Duo a superiori repetenda sunt, cognominatio et docet. Ac si diceret:
Ipsa cognominatio cherubim docet, id est in eo quod cherubim, quod
interpretatur plenitudo scientiae, cognominantur, docetur et
significatur
id est cognitio sive notitia et scientia, quam habent; et significatur
etiam hoc nomine
id est visio Dei, quae est in eis, quia per lumen sapientiae inditum
sibi majestatem Creatoris sui clare contemplantur. Significatur etiam
|
“acceptivum altissimae donationis luminum:”
|
|
hoc est, significatur, quod lumina divinitus data altissime et
perfectissime acceperunt. In eo enim quod plenitudinem scientiae ex ipsa
sua cognominatione habere significantur, profecto ejusdem sapientiae
lumen aliunde accepisse docentur; quia secundum Apostoli dictum:
|
“Si non accepissent, omnino habere non potuissent (I Cor. IV).”
|
|
In eo vero, quod habent, notatur acceptio; in eo, quod plenitudinem
habent, notatur profectio. Est autem ordo, quod primum lumen sapientiae
divinitus datum accipiunt, et postea eodem lumine illustrati auctorem
luminis Deum vident et cognoscunt. Bene ergo illuminantur, qui sic
illuminantur, ut eum videant et cognoscant, a quo illuminantur. Multi
illuminantur ut caetera videant, et ipsum, per quem vident, non videant.
Sed non est magnum, opus videre, si artificem ignores. Species facta
beatificare non potest, si ad operatricem pulchritudinem non pertingas.
Propterea ergo cherubim cognominatio docet
|
“cognoscibile eorum, et deividum, et altissima luminundationis
acceptivum.”
|
|
Nota inusitatas compositiones in eo, quod ait deividum, et
luminundationis. Docet etiam cognominatio cherubim contemplativum
scilicet eorum in prima operatrice virtute divinae pulchritudinis, et
sapientifice traditionis repletum, et communicativum copiosae ad secunda
fusioni donatae sapientiae. Sic distingue: Cherubim cognominatio docet
contemplativum divinae pulchritudinis in prima operatrice virtute. In eo
namque quod cherubim, id est pleni scientia dicuntur, ostenditur quod
per lumen datae sapientiae divinam pulchritudinem contemplantur; quoniam
profecto quidquid scirent, pleni sapientia non essent, si divinam
pulchritudinem, a qua, et in qua pulchre, et rationabiliter ordinata
sunt omnia, non cognoscerent. Quia ergo pleni sunt sapientia, divinam
utique pulchritudinem contemplantur. Nec quolibet modo contemplantur.
sed in prima operatrice virtute ut primum scilicet et principaliter
illuminati a Deo caeteros post se illuminent. Divina enim virtus primum,
et principaliter, et per se operatur in eos, qui proximi sunt; deinde
autem per illos in alios, qui subsequuntur. Hoc ergo docet cognominatio
cherubim, contemplationem scilicet pulchritudinis divinae in illis esse
per primam operatricem virtutem; quia primum Deus operatur in eis, ut
postea per eos operetur. Docet etiam repletum sapientificae traditionis,
hoc est docet repletos eos esse gratia divina: quae sapientifica
traditione Creatoris aliis plus, et aliis minus in participatione
distribuitur. Mira igitur excellentia illorum ostenditur, quia illius
boni, quod sapientia Creatoris ad pulchritudinem universorum
dissimiliter traditum est, non partem sed plenitudinem habere
praedicantur. Potest et aliter distingui, ut dicatur quod cherubim
cognominatio docet contemplativum illorum repletum, id est
contemplationem illorum repletam divinae pulchritudinis, et
sapientificae traditionis in prima operatrice virtute. Potest autem non
inconvenienter per divinam pulchritudinem et sapientificam traditionem
hoc intelligi, quod divina sapientia ex eo ipso majorem in operibus suis
pulchritudinem efficit, quod dona sua non uno et eodem modo omnibus
participanda consedit. Cujus nimirum pulchritudinis, et traditionis
summi isti spiritus idcirco repleti sunt; quia dona, quae inferioribus,
et subjectis ex parte datae sunt, secundum plenitudinem possidere
meruerunt.
|
|