Pars 10

Hoc est enim, quod sequitur:

“Et altiores,”

subauditur existimandum est, esse primas illas essentias,

“et supercollocatas omnium superfirmato templo,”

id est, omni rationali creaturae, in qua Deus habitat, et quae per inhabitantem ipsum ad summum bonum est confirmata. Omnibus his primae illae essentiae supercollocatae sunt secundum excellentissimam castitatem suam, id est, excellentiorem castitate reliquorum omnium: castitatem, dico, existentem in omnibus virtutibus, hoc est omnimodis virtutibus, illarum, deiformissimis, hoc est, ad conformitatem Dei magis accedentibus, quam virtutes aliorum accedunt. Sic ergo existimandum est primas illas essentias, et puras esse, et per excellentiam puritatis caeteris altiores, et supercollocatas esse. Et existimandum est etiam ad ipsam puritatem in Deo participandam ineffabiliter receptas esse proprio motu per se, hoc est, sine mediatore; et eodem motu, hoc est, sine deviatione semper in idipsum intendente; secundum inconversibile, hoc est, inconversibilitatem ordinis Deum diligentis. Qui enim nunquam tepescunt a dilectione, nunquam flectuntur aut convertuntur ab intentione.