|
Sequitur:
|
“Et in subjectis contumeliam omnino nescientes, subauditur existimandum
est. Sicut enim puritatem Dei desuper participant sine diminutione, ita
inferius participandam praebent sine elatione: in hoc ipso Deum
imitantes, ”
|
|
|
“qui dat omnibus affluenter, et non improperat (Jac. I).”
|
|
Propterea, inquit,
|
“existimandum est nescientes esse contumeliam in subjectis; sed potius
habentes collocationem propriae deiformis specialitatis incasualem, ut
et intransmutabilem.”
|
|
Propriam deiformem specialitatem intelligit, excellentem, et singularem
conformationis divinae pulchritudinem: quae in illis summis essentiis
est; in qua ita purissimae et perfectissimae collocatae sunt, et
fundatae, ut collocationem habeant incasualem; cui casus dominari non
potest; et merito incasualem, utpote intransmutabilem, vel
incommutabilem. Summa ergo hujus capituli haec est, quod primae et
principales illae essentiae purgationem, sive puritatem suam sine
diminutione participant, sine elatione participandam praebent, sine
mutabilitate incorruptam possident. Et haec quidem de purgatione illorum
dicta sunt.
|
|