Pars 12

Postea de illuminatione jungit dicens:

“Contemplativasque iterum sensibilium symbolorum, aut intellectualium speculativas, neque ut varietate sacrescribentis theoriae in divinum reductas; sed, ut omnis immaterialis scientiae altiori lumine repletas, et formificae et principalis pulchritudinis, et superessentialis, et terlucentis contemplatione, quantum fas, refertas, communione autem Jesu similiter dignefactas: non in imaginibus sacrefictis formative figurant deificam similitudinem; sed ut vere ipsi approximantes in prima participatione scientiae deificum ejus luminum: et quia a Deo simile ipsis substantialiter donatum est. Communicant autem hujusmodi, ut possibile, in praeoperatrice virtute deificis ipsius, et humanis virtutibus.”

Hoc totum de illuminatione dictum est. Ac si diceret: Non solum existimandum est primas illas essentias purgationem habere et puras esse; sed iterum, hoc est, adhuc existimandum est, illuminationem habere, et contemplativas esse sensibilium symbolorum, et speculativas intellectualium. Sensibilia symbola materialia sunt signa, sive in creaturis, sive in Scripturis, sive in sacramentis divinis, ad demonstrationem invisibilium proposita: quorum mysticam significationem, et invisibilem veritatem summi illi angelici spiritus per divinam illuminationem contemplando agnoscunt. Speculantur etiam per eamdem illuminationem intellectualia, subaudi symbola, id est spirituales theophanias, id est divinas manifestationes, per quas eis intus occultae, et invisibilis divinitatis natura manifestatur. Vel sic legi potest. Existimandum est eas, scilicet essentias contemplativas esse sensibilium symbolorum, et speculativas intellectualium, et non (subaudi) symbolorum. Foris enim in sensibilibus ubi materialia signa sunt, symbola sunt: intus autem in intellectualibus, ubi signa non sunt, sed veritas, symbola non sunt. Propterea in sensibilibus sacris symbolis signa veritatis contemplantur, intus autem in intellectualibus absque signis nudam veritatem speculantur. Propterea existimandum est, contemplativas esse sensibilium symbolorum, et similiter speculativas intellectualium; non tamen quasi reductas in divinum, hoc est in divinam cognitionem, varietate, id est multiplici doctrina theoriae, id est divinae Scripturae; theoriae dico sacrescribentis; quia scilicet de divinis et sacris rebus scribit et loquitur. Per divinae enim contemplationis simplicem illuminationem, non per variam et multiplicem Scripturarum doctrinam eruditae, omnes sacras figurationes, et sensibilia signa, quae vel in Veteri, vel in Novo Testamento, utpote tabernaculum foederis, et arcam testamenti, et caetera hujusmodi, quae ad demonstrationem invisibilium Scriptura proponit: visibiles etiam species creaturarum, per quas invisibilia demonstrantur; mysticas quoque revelationes per sensibiles formationes factas, omnia scilicet haec sacra symbola contemplantur. Et non solum haec, quae foris sunt, sed intellectualia quoque, quae per puram et nudam veritatem intus lucent, speculantur. Ad horum autem omnium speculationem, et divinam cognitionem non existimandum est eas reductas esse varietate sacrescribentis theoriae, hoc est, multiplici doctrina divinarum Scripturarum, quae ad hoc solum necessaria est, ut mentes hominum abalienatae a Deo ad cognitionem veritatis reducantur, et per varia dispersa colligantur in unum. Non ergo existimandum, summas illas essentias horum omnium cognitionem habere quasi per doctrinam Scripturarum eruditas, sed potius ut repletas altiori lumine, id est excellentiori cognitione omnis immaterialis, hoc est spiritualis scientiae. Altius quippe et dignius est lumen cognitionis, quod intus per invisibilem aspirationem infunditur, quam quod extrinsecus per doctrinae eruditionem possidetur. Ipsas itaque summas, scilicet essentias existimandum est visibilium et invisibilium cognitionem habere, utpote repletas tali lumine; et ut etiam refertas contemplatione pulchritudinis formificae principalis, et superessentialis, et terlucentis. Refertas dico, quantum fas est, id est possibilitati creaturae concessum. Significat autem divinam pulchritudinem: quae formifica est, quia secundum se formavit a se facta omnia, et principalis est, quia, cum sit forma omnium, ipsa tamen ab alio formam non accepit; et superessentialis est, quia non solum praecedit per formam in eo, quod exemplar est omnium, sed transcendit quoque per essentiam in eo quod est creatrix universorum.