Pars 13

Sequitur:

“Et terlucentis,”

scilicet pulchritudinis

“contemplatione refertas existimandum est.”

Terlucentem pulchritudinem eamdem divinam pulchritudinem significat: quae in tribus lucet, cum ipsa tamen triplex non sit, sed una, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus tres personae sunt; sed Deus unus, Deitas una, natura una, essentia una, pulchritudo una. Vides Patrem, pulchritudinem illam lucentem vides in Patre; vides Filium, pulchritudinem illam lucentem vides in Filio; vides Spiritum sanctum, pulchritudinem illam lucentem vides in Spiritu sancto. Quasi ergo terlucet, quia in tribus lucet, cum tamen ipsa triplex non sit; sed una, quae lucet. Alius est Pater in persona, ibi lucet. Alius est Filius in persona, ibi lucet. Alius est Spiritus sanctus in persona, ibi lucet. Et tamen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sicut Deitas una, et natura una, ita pulchritudo una. Propterea, inquit,

“existimandum est terlucentis pulchritudinis contemplatione refertas.”

Quid ergo mirum est, si summae illae essentiae opera divina visibilia et invisibilia perfecte cognoscunt, quae ipsius Creatoris contemplatione quantum scilicet creaturae possibile est, plenae sunt.