Pars 14

Sequitur:

“Communione autem Jesu similiter digne factas,”

subauditur existimandum est. Nota ibi esse compositionem

“dignefactas,”

id est dignas factas. Non solum, inquit, divinitatis contemplationem et cognitionem percipere meruerunt, sed illius etiam salvationis, quae in humanitate Jesu perfecta est, communione, et cognoscendo, et participando dignefactae sunt. Communicaverunt enim Jesu: mysterium incarnationis ejus, et antequam fieret praedicendo, et cum fieret administrando et posquam perfectum est, homini ad aeternitatem reparato in eadem beatitudinis societate congaudendo. Postea subjungit, ostendens quod divinam contemplationem sine aliquibus figuris immediate ab ipsa divinitate illuminatae percipiunt. Sicut enim superius demonstravit quod cognitionem omnium visibilium et invisibilium non per exteriorem doctrinam, sed per internam in ipsa Dei sapientia legunt et hauriunt; ita nunc demonstrat quod eamdem contemplationem divinam non per aliquas formas, vel imagines mediantes, sed ab ipsa divinitate primo loco immediate, nude et pure percipiunt.

“Non, inquit, figurant deificam similitudinem formative in imaginibus sacrefictis; sed potius figurant eam, ut vere approximantes ipsi,”

scilicet deificae similitudini, vel divinitati,

“approximantes,”

dico in prima participatione scientiae

“deificum ejus luminum,”

id est, deificantium ejus illuminationum. Deifica similitudo ipsa contemplatio divina; quia, dum per eam illuminati lucentes sunt, quodammodo ipsius lucis illuminantis similitudinem accipiunt. In hac autem deifica similitudine non se figurant, neque illam sibi acquirunt per aliquas sacras imagines formatas et fictas, id est compositas ad demonstrationem spiritualium; sicut homines, qui per visibiles et materiales demonstrationes in sacro eloquio erudiuntur ad invisibilium cognitionem. Non ergo mediantibus ejusmodi illae summae essentiae illuminantur contemplatione divina. Sed, ut vere approximantes ipsi, id est non per aliud, sed per ipsam veritatem approximantes ipsi veritati, quia inter ipsas, et veritatem nihil est medium: et idcirco approximantes sunt in prima participatione scientiae; quia primo loco participant scientiam deificum ejus luminum; quia immediate contemplantur, et sciunt, et cognoscunt lumina ejus deifica, id est deificantia; quia illuminatos a se per divinam similitudinem, quodammodo deos efficiunt.