Pars 15

Sequitur:

“Et quia Deo simile ipsis substantialiter donatum est.”

Ideo etiam, inquit, vere, et in prima participatione approximantes sunt ipsi Divinitati; quia Deo simile donatum est ipsis, id est quia similitudo Dei donata est ipsis substantialiter. Quod enim Deo similes sunt non ex alio, aut per alium habent; sed quia ipsam divinitatem substantialiter nude et pure percipiunt. Vel simile Deo donatum est eis subjectissime, quia proximo loco subjecti sunt, ut ipsam similitudinem Dei prima participatione suscipiant.