|
Sequitur:
|
“Communicant hujusmodi, ut possibile est, in praeoperatrice virtute
deificis ipsius, et humanis virtutibus.”
|
|
Concludit supradicta. Quia enim refertae sunt hujusmodi, id est istae
summae essentiae contemplatione principalis pulchritudinis, idcirco
communicant deificis virtutibus; et quia dignefactae communione Jesu
idcirco communicant humanis virtutibus; et quia primo, et proximo loco
participant, idcirco communicant in praeoperatrice virtute Dei: quae
scilicet primum in eis operatur, et postea operetur per eos. Vel humanas
virtutes Jesu vocat virtutes ejus ex humanitate, id est ex clementia
sive benignitate exhibitas: ut sit sensus: Quoniam, sicut ejus
virtutibus communicant in contemplatione majestatis, ita etiam
communicant in cooperatione benignitatis. Communicant ipsi per
contemplationem in sua majestate; communicant ipsi per ministerium
cooperationis in nostra redemptione. Sic ergo communicant deificis et
humanis virtutibus ipsius: et hoc est quantum possibile est eis secundum
datae gratiae mensuram. Hactenus de illuminatione illarum dictum est.
Nunc tertio loco subjungit de perfectione.
|
|