|
Sequitur:
|
“Perfectas autem similiter non ut sacra varietate analyticam scientiam
illuminatas, sed ut prima; et supereminenti deificatione repletas,
secundum excellentissimam, quantum in angelis, divinorum operum
scientiam.”
|
|
Ac si dicat: Non solum puras et illuminatas eas esse existimandum est;
sed etiam perfectas in scientia ex habitu virtutis percepta, non tamen
quasi illuminatas, sive eruditas scientiam, vel disciplinam analyticam,
id est resolutoriam; sacra varietate, id est multiplici doctrina sacra
Scripturae. Non enim sicut homines foris multiplicitate sermonis
erudiuntur, ut eis per disputationes et discretiones ea, quae occulta
sunt et perplexa, in scientia ac disciplina resolvantur, sed per
simplicem intus contemplationem illuminari accipiunt, ut ab eorum
cognitione nihil eorum, quae sciri possunt, abscondatur. Sic igitur eas
existimandum est esse perfectas, non quasi illuminatas ad resolutivam et
explicabilem scientiam per varietatem sacri eloquii; sed quasi repletas
prima, et supereminenti deificatione, hoc est divina illuminatione, qua
ante alias omnes coelestes essentias illuminantur secundum scientiam
divinorum operum, excellentissima, quantum in angelis scilicet excellens
esse potest.
|
“Non enim per alias sanctas essentias, sed ab ipsa Divinitate
sanctificatae, in ipsam immediate extenduntur: omnibus supereminenti
virtute et ordine et ad castissimam omnino fortitudinem collocantur, et
ad immaterialem et invisibilem pulchritudinem, quantum fas in
contemplationem adducuntur: et ad divinorum operum scibiles rationes ut
primae et circa Deum essentiae, flectuntur, et ab ipso perfectionis
principe excelsissime sanctificatae sunt.”
|
|
Probat summa istas essentias ante omnes alias, et supra omnes alias
coelestes essentias illuminationem divinam percipere; quia non per alias
sanctas essentias, sed ab ipsa Divinitate sanctificatae, in ipsam
immediate per dilectionem et sublimationem extenduntur, secundum
virtutem et ordinem, hoc est, gratiam et dignitatem, quam habent omnibus
supereminentem. Sic itaque Divinitati immediate conjunctae ab ipsa sola
accipiunt et purgationem, et illuminationem, et perfectionem, hoc est
quod dicit, collocantur, id est stabiliuntur ad castissimam omnino
fortitudinem, sive inflexibilitatem, hoc est, fortem et inflexibilem, et
incorruptibilem castitatem. Adducuntur etiam per illuminationem, quantum
fas, id est licitum vel concessum est, in contemplationem ad
immaterialem et invisibilem pulchritudinem Creatoris contemplandam.
Flectuntur etiam sicut in molli cera, vel informantur vel erudiuntur,
sive etiam perficiuntur ad scibiles rationes divinorum operum, ut primae
essentiae et circa Deum proximo loco consistentes, et quae ab ipsa
perfectionis principe scilicet Divinitate excelsissimae sanctificatae
sunt.
|
|