Pars 18

Sequitur:

“Hoc ergo et theologi aperte declarant, suppositas quidem coelestium essentiarum dispositiones a superfirmatis ornate erudiri deificas scientias: omnium vero altiores ab ipsa Divinitate, quantum fas, ad doctrinam illuminari.”

Auctoritate probat, quod dixerat, supremos scilicet angelorum ordines a sola Divinitate illuminari; inferiores autem a superioribus erudiri. Hoc enim theologi, id est prophetae, et qui sancti de coelestibus et divinis locuti sunt, aperte declarant: suppositas quidem dispositiones, id est inferiores ordines coelestium essentiarum, ordinate, id est pulchre et convenienter erudiri ad deificas scientias, a superfirmatis, id est superpositis ordinibus; eas vero, quae altiores sunt omnium, ab ipsa Divinitate, quantum fas est, id est possibile illis, ad doctrinam illuminari.