|
Sequitur:
|
“Quasdam enim earum introducunt a prioribus sacre eruditas, Dominum esse
coelestium virtutum, et Regem gloriae in coelos humanitus receptum.”
|
|
Exemplum ponit, ubi coelestes essentiae inferiores a superioribus
eruditae sunt: ubi scilicet theologi introducunt quasdam earum a
prioribus sive a superioribus eruditas, ut scirent Deum Dominum
coelestium virtutum, et regem gloriae secundum humanitatem suam in
coelos esse receptum. Sic enim scriptum est, quod Salvatore secundum
carnem acceptam, ascendente in coelum, quibusdam angelorum humanitatis
ejus exaltationem adhuc ignorantibus, atque ideo admirantibus, et
dicentibus:
|
“Quis est iste rex gloriae?”
|
|
ab aliis amplius illuminatis dictum est Dominus virtutum, ipse est rex
gloriae (Psal. XXIII.) In quo probatur aliquando alios ab aliis erudiri.
|
|