|
Sequitur:
|
“Et communicativum copiose ad secunda fusioni donatae sapientiae.”
|
|
Iterum repetendum est a superiori. Docet cognominatio cherubim
communicativum eorum, id est communicationem, vel participationem
copiose fusioni donatae sapientiae, hoc est quod communicantes
participant non modice, sed copiose fusioni donatae eis sapientiae. Quae
videlicet fusio primum in eis copiose facta est, ut per eos deinde fiat
ad secunda: quatenus lumen sapientiae, quod ipsis primum desuper copiose
infunditur, per ipsos postmodum ad secundos, id est sequentes ordines
illuminandos transfundatur. Hanc ergo plenitudinem, et dignitatem, et
excellentiam in dono sapientiae, et lumine veritatis cherubim
cognominatio docet.
|
|