Pars 20

Sequitur:

“Quasdam vero apud ipsum Jesum quaerentes, et pro nobis suae divinae actionis scientiam discentes; et eas ipsum Jesum immediate docentem, et praelargiens eis manifestantem suam humanam benignitatem. Ego enim, inquit, disputo justitiam, et judicium salutaris.”

Hoc exemplum de Isaia sumptum est ad probandum, quod supremi ordines angelorum a solo Deo ad scientiam veritatis illuminantur. Quasdam vero solas coelestes essentias introducunt ipsi theologi, quaerentes, id est quaestionem facientes apud ipsum Jesum; et discentes, non ab alio, sed ab ipso, qui Deus est, scientiam suae actionis divinae pro nobis exhibitae. Actionem divinam ipsius Jesu vocat passionem et mortem quam pro nobis sustinuit. Quae actio idcirco divina dicitur; quia soli Deo possibile fuit ut per mortem mortis destrueret potestatem. Hujus ergo actionis scientiam coelestes essentias ab ipso Jesu quaerentes introducunt, ubi indumentum carnis assumptae sanguine passionis cruentatum cernentes dicunt:

“Quis est, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra? (Isai. LXIII.)”

Et deinceps:

“Quare ergo rubrum est vestimentum tuum, et indumentum tuum sicut calcantium in torculari? (ibid.)”

Ita ergo quaerentes, et discere appetentes introducunt. Introducunt etiam ipsum Jesum eas immediate, et per semetipsum docentem, et manifestantem eis suam humanam, id est clementem benignitatem, quam nobis exhibuit. Quam manifestationem eis confert, praelargiens, id est ante omnes alios largiens scientiam operationis suae.

“Ego,”

inquit,

“disputo justitiam, et judicium salutaris (ibid.).”

Justitia, et judicium salutaris, id est salvatoris sive salvationis, redemptionem significat generis humani. In qua et justitia fuit, inquantum scilicet factor creaturam suam ab aliena dominatione revocavit; et judicium, inquantum diabolum invasorem alieni juris ab eo, quem possidebat, homine, potenter ejecit. Hanc autem justitiam, et judicium idcirco disputare se dicit, quia eam, quae ad dolores carnis assumptae pertinuit, cum labore, et quasi quadam concertatione adimplevit.