|
Sequitur:
|
“Miror autem, quod et coelestium essentiarum primae, et tantum simul
omnes supereminentes divinis illuminationibus, ut mediatae quaestiones
reverenter appetunt.”
|
|
Ad hoc respicit quod dicitur summas essentias immediate a Deo
illuminari, et erudiri, quia contrarium videtur, quod in hoc loco non
solum a superiori suo, sed ab invicem quoque quaerentes, et quasi
discere volentes inveniuntur. Sed sciendum est quod haec quaestio non
doctrinae inquisitio est, sed ignorantiae professio. Quaerunt enim,
ostendentes quod nesciunt, et quod doceri opus habent. Ubi autem omnes
quaerunt, profecto aliunde se doceri debere ostendunt. Quaerunt ergo
inter se, docendi supra se. Quia tam mutua quaestio doctrinae, et
scientiae ab invicem inquisitio esse videtur, cum eas a solo superiori
erudiri constet, idcirco ait. Miror quod primae illae, et principales
coelestium essentiarum, id est inter coelestes essentias, et tantum
supereminentes divinis illuminationibus, omnes simul alias coelestes
essentias; miror, dico, quod appetunt quaestiones, id est faciunt
quaestiones appetentes scientiam, reverenter, id est humiliter sicut
humiles et inferiores, et quasi excellentiam illuminationis suae non
attendentes; et hoc est quod ait,
id est velut illae quae medium habent inter se et Deum, et ab aliis
erudiri indigent; vel ut mediatae, quia non vere mediatae, quia ad alias
quaestionem non faciunt; nec tamen vere immediatae, quia non ad ipsum
principium suum, sed adinvicem quaestionem referunt.
|
|