Pars 22

Sequitur:

“Etenim non inde interrogant: quare tua rubra vestimenta?”

Probat quod vere ut mediatae quaestionem faciunt, quia non ad ipsum Jesum prius, sed ad invicem verba dirigunt, dicentes:

“Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra?”

Non enim, inquit, inde interrogant, hoc est ab illo interrogationem incipiunt, quare tua rubra vestimenta? ubi immediate ad ipsum Jesum sermonem dirigunt; sed prius inter se quasi mediate:

“Quis est iste,”

et caetera. Unde mirum est, quod illae supremae essentiae, cum primae sint, et proximae Divinitati, quasi mediatae faciunt quaestiones.