|
Sequitur:
|
“Apud seipsas vero deliberant ante interrogare, ostendentes quod
discunt, et deificam scientiam appetunt.”
|
|
Solvit modo quaestionem, quare scilicet summae illae essentiae, cum sint
proximae Deo, inter se quaestionem faciunt; quia scilicet apud
semetipsas deliberant interrogare, ne forte nimis festiva interrogatione
praesiliant, sive praeveniant illuminationem illam, quae in ipsis fit
per divinam processionem; hoc est, per divinam gratiam in ipsas
illuminandas procedentem; ostendentes etiam per ipsam deliberationem
interrogationis suae, quod appetunt deificam scientiam. In eo quippe,
quod interrogant, significant se scientiam appetere; in eo autem quod
prius inter se conferunt quaestionantes et deliberant, demonstrant quod
divinam in se processionem non audent praevenire.
|
|