Pars 24

Hoc est enim quod sequitur:

“Non autem praesilientes per divinam processionem inditam illuminationem.”

Appetunt enim scientiam; et ideo interrogant, sed non praesilientes illuminationem divinam, donec ipsa seipsam offerat sponte procedens in ipsas, ideo deliberant apud se, prius non audent Jesum interrogare quousque se ipse offert, dicens:

“Ego sum, qui loquor justitiam.”

Tunc demum assumpta fiducia ad ipsum quaestionem dirigunt.

“Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimentum tuum sicut calcantium in torculari.”